A principis del segle V dC, Sever, Bisbe de Menorca, escriu una llarga carta donant a conèixer uns fets ocorreguts a l'Illa. Després d'un encapçalament als destinataris, fa una breu descripció de l'Illa.
Haec, inter Mauritaniam Caesariensem et Hispaniam Insula Minorica una ex Balearibus insulis est, quarum nomen cunctis populis saecularium quoque auctorum litteris pervulgatum est. medio propemodum aequoris spatio sita, angustis admodum terminis clauditur; longitudinem triginta latitudinem vero decem fere milia passuum habens; quae nunc idcirco commemoravi ut agnosci possit contemptibilia mundi a Domino non solum in hominibus sed etiam in locis eligi. In hac itaque insula, quae omnium terrarum parvitate, ariditate, asperitate, postrema est, duo parva oppida a poenis (sicut inditum nomen indicio est) e regione fundata sunt: Iamona ad occasum, Magona ad orientem spectat. In his, mihi omnium mortalium ultimo, nuper sacerdotalis officii pondus impositum est.
(text reordenat)
Insula Minorica est una ex insulis Balearibus, nomen quarum est pervulgatum cunctis populis
quoque litteris auctorum saecularium. Haec, sita propemodum medio spatio aequoris inter
Mauritaniam Caesariensem et Hispaniam, clauditur terminis admodum angustis; habens triginta
milia passuum longitudinem, latitudinem vero fere decem; quae nunc idcirco commemoravi ut
possit agnosci contemptibilia mundi eligi a Domino non solum in hominibus se etiam in locis.
Itaque in hac insula, quae est postrema omnium terrarum parvitate, ariditate, asperitate, duo parva
oppida sunt fundata a poenis e regione (sicut inditum nomen est indicio): Iamona spectat ad
occasum, Magona ad orientem. In his, mihi ultimo omnium mortalium, nuper est impositum
pondus oficii sacerdotalis.