MARC
TULLI CICERÓ
SELECCIÓ DE CARTES BREUS “Ad familiares”
(Llibres
1 a 16)
2.14
Scr. Laodiceae m. Febr. a. 704
(50)
M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI
M. Fabio, viro
optimo et homine doctissimo, familiarissime utor mirificeque eum diligo cum
propter summum ingenium eius summamque doctrinam tum propter singularem
modestiam. eius negotium sic velim suscipias ut si esset res mea. novi ego vos
magnos patronos; hominem occidat oportet qui vestra opera uti velit. sed in hoc
homine nullam accipio excusationem. omnia relinques, si me amabis, cum tua
opera Fabius uti volet.
[2]ego res Romanas
vehementer exspecto et desidero, in primisque quid agas scire cupio. nam iam
diu propter hiemis magnitudinem nihil novi ad nos adferebatur.
Scr. Brundisi prid. Non. aut ipsis Non. Iun. a. 703
(51).
CICERO S. D. AP. PVLCHRO
Pridie Nonas Iunias, cum essem
Brundisi, litteras tuas accepi, quibus erat scriptum te L. Clodio mandasse,
quae illum mecum loqui velles. Eum sane exspectabam, ut ea, quae a te adferret,
quam primum cognoscerem. meum studium erga te et officium tametsi multis iam
rebus spero tibi esse cognitum, tamen in iis maxime declarabo, quibus plurimum
significare potuero tuam mihi existimationem et dignitatem carissimam esse.
mihi et Q. Fabius Vergilianus et C. Flaccus L. f. et diligentissime M. Octavius
Cn. f. demonstravit me a te plurimi fieri; quod egomet multis argumentis iam
antea iudicaram maximeque illo libro augurali, quem ad me amantissime scriptum
suavissimum misisti. mea in te omnia summa necessitudinis officia constabunt.
[2] nam cum te ipsum, ex quo tempore tu me diligere coepisti, cotidie
pluris feci, tum accesserunt etiam coniunctiones necessariorum tuorum (duo enim
duarum aetatum plurimi facio, Cn. Pompeium, filiae tuae socerum, et M. Brutum,
generum tuum), conlegique coniunctio praesertim tam honorifice a te approbata
non mediocre vinculum mihi quidem attulisse videtur ad voluntates nostras
copulandas. sed et, si Clodium convenero, ex illius sermone ad te scribam plura
et ipse operam dabo te ut quam primum videam. quod scribis tibi manendi causam
eam fuisse, ut me convenires, id mihi, ne mentiar, est gratum.
Scr. Romae in m. Nov. a. 708 (46).
CICERO MARCELLO S.
Etsi nihil erat novi, quod ad te
scriberem, magisque litteras tuas iam exspectare incipiebam vel te potius
ipsum, tamen, cum Theophilus proficisceretur, non potui nihil ei litterarum
dare. cura igitur ut quam primum venias venies enim, mihi crede, exspectatus,
neque solum nobis, id est tuis, sed prorsus omnibus. venit enim mihi in mentem
subvereri interdum, ne te delectet tarda decessio. quod nullum haberes sensum
nisi oculorum, prorsus tibi ignoscerem, si quosdam nolles videre; sed, cum
leviora non multo essent, quae audirentur, quam quae viderentur, suspicarer
autem multum interesse rei familiaris tuae te quam primum venire, idque in
omnis partis valeret, putavi ea de re te esse admonendum. sed quoniam, quid
mihi placeret, ostendi, reliqua tu pro tua prudentia considerabis; me tamen
velim, quod ad tempus te exspectemus, certiorem facias.
Scr. Romae paulo post ep. xiv a. 708 (46).
M. CICERO S. D. CN. PLANCIO.
Accepi perbrevis tuas litteras; quibus id, quod scire cupiebam,
cognoscere non potui, cognovi autem id, quod mihi dubium non fuit; nam quam
fortiter ferres communis miserias, non intellexi, quam me amares, facile
perspexi. sed hoc scieram, illud si scissem, ad id meas litteras
accommodavissem.
[2] Sed, tamen etsi antea scripsi quae existimavi scribi oportere,
tamen hoc tempore breviter commonendum putavi, ne quo in periculo te proprio
existimares esse. in magno omnes, sed tamen in communi sumus. qua re non debes
aut propriam fortunam et praecipuam postulare aut communem recusare. quapropter
eo animo simus inter nos, quo semper fuimus; quod de te sperare, de me
praestare possum.
Scr. Romae ica. in. Dee.
a. 708 (46).
M. CICERO FVRFANIO PROCOS. S.
Cum A. Caecina tanta mihi familiaritas
consuetudoque semper fuit, ut nulla maior esse possit; nam et patre eius, claro
homine et forti viro, plurimum usi sumus et hunc a puero, quod et spem magnam
mihi adferebat summae probitatis summaeque eloquentiae et vivebat mecum
coniunctissime non solum officiis amicitiae sed etiam studiis communibus, sic
semper dilexi, nullo ut cum homine coniunctius viverem.
[2] Nihil attinet me plura
scribere; quam mihi necesse sit eius salutem et fortunas quibuscumque rebus
possim tueri, vides. reliquum est ut, cum cognorim pluribus rebus quid tu et de
bonorum fortuna et de rei p. calamitatibus sentires, nihil a te petam nisi ut
ad eam voluntatem, quam tua sponte erga Caecinam habiturus es, tantus cumulus
accedat commendatione mea, quanti me a te fieri intellego. hoc mihi gratius
facere nihil potes. vale.
Scr.
Romae medio mense Ian. a. 698 (56).
M. CICERO S.D. P. LENTVLO PROCOS.
A. Trebonio, qui in tua provincia magna
negotia et ampla I et expedita habet, multos annos utor valde familiariter. is
cum antea semper et suo splendore et nostra ceterorumque amicorum commendatione
gratiosissimus in provincia fuit, tum hoc tempore propter tuum in me amorem
nostramque necessitudinem vehementer confidit his meis litteris se apud te
gratiosum fore;
[2] Quae ne spes eum fallat,
vehementer rogo te commendoque tibi eius omnia negotia, libertos, procuratores,
familiam, in primisque ut, quae T. Ampius de eius re decrevit, ea comprobes
omnibusque rebus eum ita tractes, ut intellegat meam commendationem non
vulgarem fuisse.
Scr. Romae mense ut videtur, Mart. a. 698 (56).
M. CICERO S.D. P. LENTVLO
PROCOS.
Quae gerantur, accipies ex Pollione,
qui omnibus negotiis non interfuit solum, sed praefuit. me in summo dolore,
quem in tuis rebus capio, maxime scilicet consolatur spes, quod valde suspicor
fore ut infringatur hominum improbitas et consiliis tuorum amicorum et ipsa
die, quae debilitat cogitationes et inimicorum et proditorum tuorum
[2] Facile secundo loco me
consolatur recordatio meorum temporum, quorum imaginem video in rebus tuis; nam
etsi minore in re violatur tua dignitas quam mea adflictast, tamen est tanta
similitudo, ut sperem te mihi ignoscere, si ea non timuerim, quae ne tu quidem
umquam timenda duxisti. sed praesta te eum, qui mihi 'a teneris,' ut Graeci
dicunt, unguiculis' es cognitus; inlustrabit, mihi crede, tuam amplitudinem
hominum iniuria. A me omnia summa in te studia officiaque ex specta; non fallam
opinionem tuam.
Scr.
Romae ex a. 700 (54).
M. CICERO S. D. L. VALERIO IVRICCONSVLTO;
Cur enim tibi hoc non gratificer
nescio, praesertim cum his temporibus audacia pro sapientia liceat uti Lentulo
nostro egi per litteras tuo nomine gratias diligenter. sed tu velim desinas iam
nostris litteris uti et nos aliquando revisas et ibi malis esse, ubi aliquo
numero sis, quam istic, ubi solus sapere videare. quamquam, qui istinc veniunt,
partim te superbum esse dicunt, quod nihil respondeas, partim contumeliosum,
quod male respondeas. sed iam cupio tecum coram iocari; qua re fac ut quam
primum venias neque in Apuliam tuam accedas, ut possimus salvum venisse
gaudere; nam illo si veneris, tu, ut Vlixes, cognosces tuorum neminem.
6.15
Scr. Romae Id. Mart.
a. 710 (44).
CICERO BASILO SAL.
Tibi gratulor, mihi gaudeo; te amo, tua
tueor; a te amari et quid agas quidque agatur certior fieri volo.
Scr. in Sicilia ex. m. Mart. a. 710 (44).
BITHYNICVS CICERONI S.
Si mihi tecum non et multae et iustae causae amicitiae privatim essent,
repeterem initia amicitiae ex parentibus nostris, quod faciendum iis existimo
qui paternam amicitiam nullis ipsi officiis prosecuti sunt. itaque contentus
ero nostra ipsorum amicitia . cuius fiducia peto a te, ut absentem me,
quibuscumque in rebus opus fuerit, tueare, si nullum officium tuum apud me
intermoriturum existimas. vale.
Scr. in Latio med. m. Apr. a. 720 (44).
CICERO BITHYNICO.
Cum ceterarum rerum causa cupio esse aliquando rem p. constitutam tum
velim mihi credas accedere, id etiam quo magis expetam, promissum tuum, quo in
litteris uteris;
[2] Scribis enim, si ita sit, te mecum esse victurum. gratissima
mihi tua voluntas est facisque nihil alienum necessitudine nostra iudiciisque
patris tui de me, summi viri. nam sic habeto, beneficiorum magnitudine eos, qui
temporibus valuerunt ut valeant, coniunctiores tecum esse quam me, .
necessitudine neminem. quam ob rem grata mihi est et memoria tua nostrae
coniunctionis et eius etiam augendae voluntas
Scr.
in Cumano m. intercal. post a. 708 (46).
M. CICERO S. D. M. MARIO.
A. d. xiiii K. in Cumanum veni cum
Libone tuo vel nostro potius; in Pompeianum statim cogito, sed faciam ante te
certiorem. te cum semper valere cupio tum certe, dum hic sumus; vides enim
quanto post una futuri simus. qua re, si quod constitutum cum podagra habes,
fac ut in alium diem differas. cura igitur ut valeas, et me hoc biduo aut
triduo exspecta.
7.9
Scr.
Romae ex. m. Sept a. 700 (54).
CICERO TREBATIO.
Iam diu ignoro quid agas; nihil enim
scribis; neque ego ad te bis duobus mensibus scripseram. quod cum Quinto fratre
meo non eras, quo mitterem aut cui darem nesciebam. cupio scire quid agas et
ubi sis hiematurus; equidem velim cum Caesare, sed ad eum propter eius
<luctum> nihil sum ausus scribere; ad Balbum tamen scripsi.
[2] Tu tibi desse noli; serius
potius ad nos, dum plenior. quod huc properes, nihil est, praesertim Battara
mortuo. sed tibi consilium non dest. quid constitueris, cupio scire.
[3] Cn. Octavius est an Cn. Cornelius quidam, tuus familiaris,
summo genere natus, terrae filius. is me quia scit tuum familiarem esse, crebro
ad cenam invitat. adhuc non potuit perducere, sed mihi tamen gratum est.
Scr. Romae ex. a. 707 (47) aut in. a. 708 (46).
CICERO M. VARRONI S.
Ex iis litteris, quas Atticus a te
missas mihi legit, quid ageres et ubi esses cognovi; quando autem te visuri
essemus, nihil sane ex isdem litteris potui suspicari; in spem tamen venio
appropinquare tuum adventum; qui mihi utinam solacio sit! etsi tot tantisque
rebus urgemur, ut nullam adlevationem quisquam non stultissimus sperare debeat;
sed tamen aut tu potes me aut ego te fortasse aliqua re iuvare.
[2] Scito enim me, postea quam in urbem venerim, redisse cum
veteribus amicis, id est cum libris nostris, in gratiam; etsi non idcirco eorum
usum dimiseram, quod iis suscenserem, sed quod eorum me subpudebat; videbar
enim mihi, cum me in res turbulentissimas infidelissimis sociis demisissem,
praeceptis illorum non satis paruisse. ignoscunt mihi, revocant in
consuetudinem pristinam teque, quod in eo permanseris, sapientiorem quam me
dicunt fuisse. quam ob rem, quoniam placatis iis utor, videor sperare debere,
si te viderim, et ea, quae premant, et ea, quae impendeant, me facile laturum.
quam ob rem sive in Tusculano sive in Cumano ad te placebit sive, quod minime velim,
Romae dum modo simul simus, perficiam profecto ut id utrique nostrum
commodissimum esse diiudicetur.
CICERO VARRONI
Etsi quid scriberem non habebam, tamen Caninio. ad te eunti non potui
nihil dare. quid ergo potissimum scribam? quod velle te puto, cito me ad te
esse venturum; etsi vide, quaeso, satisne rectum sit nos hoc tanto incendio
civitatis in istis locis esse ; dabimus sermonem iis, qui nesciunt nobis,
quocumque in loco simus, eundem cultum, eundem victum esse. 'quid refert? tamen in sermonem incidemus.
valde id, credo, laborandum est ne, cum omnes in omni genere et scelerum et
flagitiorum volutentur, nostra nobiscum aut inter nos cessatio vituperetur. ego
vero neglecta barbarorum inscitia persequar; quamvis enim sint haec misera,
quae sunt miserrima, tamen artes nostrae nescio quo modo nunc uberiores fructus
ferre videntur quam olim ferebant, sive quia nulla nunc in re alia
adquiescimus, sive quod gravitas morbi facit ut medicinae egeamus, eaque nunc
appareat, cuius vim non sentiebamus cum valebamus. sed quid ego nunc haec ad
te, cuius domi nascuntur glau=k' ei)j )Aqh/naj ? nihil scilicet nisi ut
rescriberes aliquid, me exspectares. sic igitur facies.
Scr. in Attici Ficuleano paulo post xii K. Mai. a. 709
(45).
CICERO DOLABELLAE S.
Vel meo ipsius interitu mallem litteras
meas desiderares quam eo casu, quo sum gravissime adflictus ; quem ferrem certe
moderatius, si te haberem ; nam et oratio tua prudens et amor erga me
singularis multum levaret. sed quoniam brevi tempore, ut opinio nostra est, te sum
visurus, ita me adfectum offendes, ut multum a te possim iuvari ; non quo ita
sim fractus, ut aut hominem me esse oblitus sim aut fortunae succumbendum
putem, sed tamen hilaritas illa nostra et suavitas, quae te praeter ceteros
delectabat, erepta mihi omnis est ; firmitatem tamen et constantiam, si modo
fuit aliquando in nobis, eandem cognosces quam reliquisti.
[2] Quod scribis proelia te mea
causa sustinere, non tam id laboro ut, si qui mihi obtrectent, a te refutentur,
quam intellegi cupio, quod certe intellegitur, me a te amari. quod ut facias,
te etiam atque etiam rogo, ignoscasque brevitati litterarum mearum ; nam et
celeriter una futuros nos arbitror et nondum satis sum confirmatus ad
scribendum.
Scr.
in Cumano m. interc. post a. 708 (46).
CICERO PAETO.
Here veni in Cumanum, cras ad te
fortasse ; sed cum certum sciam, faciam te paulo ante certiorem ; etsi M.
Caeparius, cum mihi in silva gallinaria obviam venisset quaesissemque quid
ageres, dixit te in lecto esse, quod ex pedibus laborares. tuli scilicet
moleste, ut debui, sed tamen constitui ad te venire, ut et viderem te et
viserem et cenarem etiam ; non enim arbitror cocum etiam te arthriticum habere.
exspecta igitur hospitem cum minime edacem tum inimicum cenis sumptuosis.
10.21a
Scr. ex itinere ad Isaram paulo post ep. xxi.
PLANCVS CICERONI.
Fratrem meum tibi, fortissimum civem et ad omnia paratissimum, excusem
litteris? qui ex labore in febriculam incidit adsiduam et satis molestam. cum
primum poterit, istoc recurrere non dubitabit, ne quo loco rei p. desit. meam
dignitatem commendatam habeas rogo. concupiscere me nihil oportet ; habeo te et
amantissimum mei et, quod optavi, summae auctoritatis ; tu videris quantum et
quando tuum munus apud me velis esse. tantum te rogo, in Hirti locum me subdas
et ad tuum amorem et ad meam observantiam.
10.27
Scr.
Romae xiii K. Apr. vesperi a. 711 (43).
CICERO LEPIDO S.
Quod mihi pro summa erga te
benevolentia magnae curae est, ut quam amplissima dignitate sis, moleste tuli
te senatui gratias non egisse, cum esses ab eo ordine ornatus summis honoribus.
pacis inter civis conciliandae te cupidum esse laetor. eam si a servitute
seiungis, consules et rei p. et dignitati tuae ; sin ista pax perditum hominem
in possessionem impotentissimi dominatus restitutura est, hoc animo scito omnis
sanos, ut'mortem servituti anteponant.
[2] Itaque sapientius meo quidem
iudicio facies, si te in istam pacificationem non interpones, quae neque
senatui neque populo nec cuiquam bono probatur. sed haec audies ex aliis aut
certior fies litteris ; tu pro tua prudentia quid optimum factu sit videbis
10.29
Scr.
Romae prid. Non. Quint. a. 711 (43).
CICERO APPIO S.
De meo studio erga salutem et
incolumitatem tuam credo te cognosse ex litteris tuorum ; quibus me
cumulatissime satis fecisse certo scio, nec iis concedo, quamquam sunt
singulari in te benevolentia, ut te salvum malint quam ego. illi mihi necesse
est concedant ut tibi plus quam ipsi hoc tempore prodesse possim ; quod quidem
nec destiti facere nec desistam et iam in maxima re feci et fundamenta ieci
salutis tuae. tu fac bono animo magnoque sis meque tibi nulla re defuturum esse
confidas. pridie non. Quintilis.
11.4
Scr. in Gallia citeriore inter med. m. Oct. et ex Nov.
a. 710 (44).
D. BRVTVS IMP. COS. DESIG. S.
D. CICERONI
Si de tua in me voluntate dubitarem,
multis a te verbis peterem ut dignitatem meam tuerere, sed profecto est ita ut
mihi persuasi, me tibi esse curae. progressus sum ad Inalpinos cum exercitu non
tam nomen imperatorium captans quam cupiens militibus satis facere firmosque
eos ad tuendas nostras res efficere ;
[2] Quod mihi videor consecutus ; nam et liberalitatem
nostram et animum sunt experti. Cum
omnium bellicosissimis bellum gessi ; multa castella cepi, multa vastavi. non
sine causa ad senatum litteras misi. adiuva nos tua sententia ; quod cum
facies, ex magna parte communi commodo inservieris.
11.8
Scr.
Romae circ. ix K. Febr. a. 711 (4 ?).
M. CICERO S. D. D. BRVTO IMP. COS. DESIG.
Eo tempore Polla tua misit ut ad te si
quid vellem darem litterarum, cum quid scriberem non habebam ; omnia enim erant
suspensa propter exspectationem legatorum, qui quid egissent nihildum
nuntiabatur. haec tamen scribenda existimavi, primum senatum populumque R. de
te laborare non solum salutis suae causa sed etiam dignitatis tuae. admirabilis
enim est quaedam tui nominis caritas amorque in te singularis omnium civium ;
ita enim sperant atque confidunt, ut antea rege sic hoc tempore regno te rem p.
liberaturum.
[2] Romae dilectus habetur
totaque Italia, si hic dilectus appellandus est, cum ultro se offerunt omnes
tantus ardor animos hominum occupavit desiderio libertatis odioque diutinae
servitutis. de reliquis rebus a te iam exspectare litteras debemus quid ipse
agas, quid noster Hirtius, quid Caesar meus ; quos spero brevi tempore
societate victoriae tecum copulatos fore. reliquum est ut de me id scribam,
quod te ex tuorum litteris et spero et malo cognoscere, me neque deesse ulla in
re neque umquam defuturum dignitati tuae.
11.11
Scr. in castris in finibus Sta6ellcnsium prid. Non.
Mai. a. 711 (43).
D. BRVTVS IMR COS. DES. S. D.
M. CICERONI
Eodem exemplo a te mi litterae redditae
sunt, quo pueri mei attulerunt. tantum me tibi debere existimo, quantum
persolvere difficile est. scripsi tibi quae hic gererentur. in itinere est
Antonius, ad Lepidum proficiscitur ; ne de Planco quidem spem adhuc abiecit, ut
ex libellis eius animadverti qui in me inciderunt ; in quibus, quos ad Asinium,
quos ad Lepidum, quos ad Plancum mitteret scribebat. ego tamen non habui
ambiguum et statim ad Plancum misi et biduo ab Allobrogibus et totius Galliae
legatos exspecto ; quos confirmatos domum remittam.
[2] Tu quae istic opus erunt
administrari prospicies, ut ex tua voluntate reique publicae commodo fiant.
malevolentiae hominum in me, si poteris, occurres ; si non potueris, hoc
consolabere, quod me de statu meo nullis contumeliis deterrere possunt. Pr. non. Mai.
ex castris finibus Statiellensium.
11.15
Scr.
Romae inter viii et iii K. Quint a. 711 (43).
M. CICERO D. BRVTO COS. DES. S. D.
Etsi mihi tuae litterae iucundissimae
sunt, tamen iucundius fuit, quod in summa occupatione tua Planco conlegae
mandasti ut te mihi per litteras excusaret; quod fecit ille diligenter. mihi
autem nihil amabilius officio tuo et diligentia. coniunctio tua cum conlega
concordiaque vestra, quae litteris communibus declarata est, senatui populoque
Romano gratissima accidit.
[2] Quod superest, perge, mi
Brute, et iam non cum aliis sed tecum ipse certa. plura scribere non debeo,
praesertim ad te, quo magistro brevitatis uti cogito. litteras tuas vehementer
exspecto, et quidem talis qualis maxime opto. vale. .
11.17
Scr. ibidem eodem tempore quo ep. 16.
M. CICERO D. BRVTO S. D.
L. Lamia uno omnium familiarissime
utor. magna sunt eius in me, non dico officia, sed merita, eaque sunt populo
Romano notissima. is magnificentissimo munere aedilitatis perfunctus petit
praeturam, omnesque intellegunt nec dignitatem ei deesse nec gratiam ; sed is
ambitus excitari videtur ut ego omnia pertimescam totamque petitionem Lamiae
mihi sustinendam putem.
[2] In ea re quantum me possis
adiuvare facile perspicio nec vero quantum mea causa velis dubito. velim
igitur, mi Brute, tibi persuadeas nihil me maiore studio a te petere, nihil te
mihi gratius facere posse quam si omnibus tuis opibus, omni studio Lamiam in
petitione iuveris. quod ut facias vehementer te rogo.
11.19
Scr.
Vercellis xii K. Iun. a. 711 (43).
D. BRVTVS IMP. COS. DESIG. S. D. M. CICERONI
Ad senatum quas litteras misi velim
prius perlegas et si qua tibi videbuntur commutes. necessario me scripsisse
ipse animadvertes ; nam cum putarem quartam et Martiam legiones mecum futuras,
ut Druso Paulloque placuerat vobis adsentientibus, minus de reliquis rebus
laborandum existimavi ; nunc vero, cum sim cum tironibus egentissimis, valde et
meam et vestram vicem timeam necesse est.
[2] Vicetini me et M. Brutum praecipue observant. his ne quam
patiare iniuriam fieri in senatu vernarum causa a te peto. causam habent
optimam, officium in re p. summum, genus hominum adversariorum seditiosum et
incertissimum. xii K. Iun. Vercellis.
11.24
Scr. Romae viii Id. Iun. a. 711 (43).
M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP.
COS. DESIG.
Narro tibi : antea subirascebar
brevitati tuarum litterarum, nunc mihi loquax esse videor ; te igitur imitabor.
quam multa quam paucis! te recte valere operamque dare ut cotidie melius,
Lepidum commode sentire, tribus exercitibus quidvis nos oportere confidere. si
timidus essem, tamen ista epistula mi omnem metum abstersisses ; sed, ut mones,
'frenum momordi' ; etenim qui te incluso omnem spem habuerim in te, quid nunc
putas? cupio iam vigiliam meam, Brute, tibi tradere, sed ita ut ne desim
constantiae meae.
[2] Quod scribis in Italia
te moraturum dum tibi litterae meae veniant, si per hostem licet, non erraris
(multa enim Romae), sin adventu tuo bellum confici potest, nihil sit antiquius.
pecunia expeditissima quae erat tibi decreta est. habes amantissimum Servium ;
nos non desumus. viii Idus Iunias.
11.25
Scr.
Romae xiv K. Quint a. 711 (43).
M. CICERO S. D. D. BRVTO.
Exspectanti mihi tuas cotidie litteras
Lupus noster subito denuntiavit ut ad te scriberem si quid vellem. ego autem,
etsi quid scriberem non habebam (acta enim ad te mitti sciebam, inanem autem
sermonem litterarum tibi iniucundum esse audiebam), brevitatem secutus sum te
magistro. scito igitur in te et in conlega spem omnem esse.
[2] De Bruto autem nihil
adhuc certi ; quem ego, quem ad modum praecipis, privatis litteris ad bellum
commune vocare non desino. qui utinam iam adesset! intestinum urbis malum, quod
est non mediocre, minus timeremus: sed quid ago'? non imitor lakwnismo\n tuum ;
altera iam pagella procedit. vince et vale. xiiii K. Quintil.
12.4
Scr.
Romae circ. K. Febr. a. 711 (43).
CICERO CASSIO S.
Vellem Idibus Martiis me ad cenam
invitasses ; reliquiarum nihil fuisset. nunc me reliquiae vestrae exercent et
quidem praeter ceteros me hercule. quamquam egregios consules habemus sed
turpissimos consularis, senatum fortem sed infimo quemque honore fortissimum ;
populo vero nihil fortius, nihil melius Italiaque universa : nihil autem
foedius Philippo et Pisone legatis, nihil flagitiosius. qui cum essent missi ut
Antonio ex senatus sententia certas res nuntiarent, cum ille earum rerum nulli
paruisset, ultro ab illo ad nos intolerabilia postulata rettulerunt. itaque ad
nos concurritur factique iam in re salutari populares sumus.
[2] Sed tu quid ageres, quid
acturus, ubi denique esses, nesciebam ; fama nuntiabat te esse in Syria, auctor
erat nemo. de Bruto, quo propius est, eo firmiora videntur esse quae nuntiantur.
Dolabella valde vituperabatur ab hominibus non insulsis, quod tibi tam cito
succederet, cum tu vixdum xxx dies in Syria fuisses. itaque constabat eum
recipi in Syriam non oportere. summa laus et tua et Bruti est, quod exercitum
praeter spem existimamini comparasse. scriberem plura, si rem causamque nossem
; nunc quae scribo scribo ex opinione hominum atque fama. tuas litteras avide
exspecto. vale
12.6
Scr.
Romae inter ex. m. Mart. et vii Id. Apr. a. 711 (43).
CICERO CASSIO S.
Qui status rerum fuerit tum cum has
litteras dedi scire poteris ex C. Titio Strabone, viro bono et optime de re p.
sentiente ; nam quid dicam 'cupidissimo tui, qui domo et fortunis relictis ad
te potissimum profectus sit? itaque eum tibi ne commendo quidem ; adventus
ipsius ad te satis eum commendabit.
[2] Tu velim sic existimes
tibique persuadeas, omne perfugium bonorum in te et Bruto esse positum, si,
quod nolim, adversi quid evenerit. res, cum haec scribebam, erat in extremum
adducta discrimen ; Brutus enim Mutinae vix iam sustinebat. qui si conservatus
erit, vicimus ; sin, quod di omen avertant! omnis omnium cursus est ad vos.
proinde fac animum tantum habeas tantumque apparatum quanto opus est ad
universam rem p reciperandam. vale.
12.8
Scr. Romae v Id. Iii;;. ant paulo post a. 711 (43).
CICERO CASSIO S.
Scelus adfinis tui Lepidi summamque levitatem et inconstantiam ex actis,
quae ad te mitti certo scio, cognosse te arbitror. itaque nos confecto bello,
ut arbitrabamur, renovatum bellum gerimus spemque omnem in D. Bruto et Planco
habemus, si verum quaeris, in te et in M. Bruto non solum ad praesens
perfugium, si, quod nolim, adversi quid acciderit, sed etiam ad confirmationem
perpetuae libertatis.
[2] Nos hic de Dolabella
audiebamus quae vellemus, sed certos auctores non habebamus. te quidem magnum
hominem et praesenti iudicio et reliqui temporis exspectatione scito esse. hoc
tibi proposito fac ut ad summa contendas. nihil est tantum quod non p. R. a te
perfici atque obtineri posse iudicet. vale.
12.9
Scr. Romae inter xvi et iii K. Quint. a. 711 (43).
CICERO CASSIO S.
Brevitas tuarum litterarum me quoque breviorem in scribendo facit et,
vere ut dicam, non satis occurrit quid scribam nostras enim res in actis
perferri ad te certo scio, tuas autem ignoramus. ' tamquam enim clausa sit
Asia, sic nihil perfertur ad nos praeter rumores de oppresso Dolabella satis
illos quidem constantis, sed adhuc sine auctore.
[2] Nos confectum bellum quom putaremus, repente a Lepido
tuo in summam sollicitudinem sumus adducti. itaque tibi persuade maximam rei p.
spem in te et in tuis copiis esse. firmos omnino exercitus habemus, sed tamen
ut omnia, ut spero, prospere procedant multum interest te venire. exigua enim
spes est rei p. (nam nullam non libet dicere), sed, quaecumque est, ea
despondetur anno consulatus tui. vale.
12.11
Scr. in castris Tadolicis Non. Mart. a. 711 (43).
C. CASSIVS PROCOS. S. D. M.
CICERONI
S. V. B. E. E. Q. V. in Syriam me
profectum esse scito ad L. Murcum et Q. Crispum imp. viri fortes optimique
cives, postea quam audierunt quae Romae gererentur, exercitus mihi tradiderunt
ipsique mecum una fortissimo animo rem p. administrant. item legionem quam Q.
Caecilius Bassus habuit ad me venisse scito, quattuorque legiones quas A.
Allienus ex Aegypto eduxit traditas ab eo mihi esse scito.
[2] Nunc te cohortatione
non puto indigere ut nos absentis remque p., quantum est in te, defendas. scire
te volo firma praesidia vobis senatuique non deesse, ut optima spe et maximo
animo rem p. defendas. reliqua tecum aget L. Carteius, familiaris meus. vale.
D. Nonis Martiis ex castris taricheis.
13.2
Scr. Romae, ut videtur, m. Apr. aut paulo post a. 702
(52).
CICERO MEMMIO S.
C. Avianio Evandro, qui habitat in tuo
sacrario, et ipso multum utor et patrono eius M. Aemilio familiarissime. peto
igitur a te in maiorem modum, quod sine tua molestia fiat, ut ei de habitatione
accommodes. nam propter opera instituta multa multorum subitum est ei remigrare
K. Quintilibus. impedior verecundia ne te pluribus verbis rogem ; neque tamen
dubito quin, si tua nihil aut non multum intersit, eo sis animo, quo ego essem
si quid tu me rogares. mihi certe gratissimum feceris.
13.3
Scr. Romae, ut videtur, post m. Apr. 702 (52) aut in.
a. 703 (51).
CICERO MEMMIO S.
A. Fufium, unum ex meis intimis observantissimum studiosissimumque
nostri, eruditum hominem et summa humanitate tuaque amicitia dignissimum, velim
ita tractes ut mihi coram recepisti. tam gratum mihi id erit quam quod
gratissimum ; ipsum praeterea summo officio et summa observantia tibi in perpetuum
devinxeris.
13.6a
Scr. ibid. cod. fere tempore.
M. CICERO Q. VALERIO Q. F.
ORCAE PROCOS
P. Cornelius, qui tibi litteras has
dedit, est mihi a P. Cuspio commendatus ; cuius causa quanto opere cuperem
deberemque profecto ex me facile cognosti. vehementer te rogo ut cures ut ex
hac commendatione mihi Cuspius quam maximas quam primum quam saepissime gratias
agat. vale.
13.13
Scr. Romae paulo post ep. xis.
CICERO BRVTO S.
L. Castronius Paetus, longe princeps
municipi Lucensis, est honestus, gravis, plenus offici, bonus plane vir et cum
virtutibus tum etiam fortuna, si quid hoc ad rem pertinet, ornatus ; meus autem
est familiarissimus, sic prosus ut nostri ordinis observet neminem diligentius.
qua re ut et meum amicum et tua dignum amicitia tibi commendo. cui quibuscumque
rebus commodaveris, tibi profecto iucundum, mihi certe erit gratum. vale.
13.14
Scr. Romae paulo post ep. xiii.
CICERO BRVTO S.
L. Titio Strabone, equite R. in primis
honesto et ornato, familiarissime utor ; omnia mihi cum eo intercedunt iura
summae necessitudinis. huic in tua provincia pecuniam debet P. Cornelius. ea
res a Volcacio, qui Romae ius dicit, reiecta in Galliam est.
[2] Peto a te hoc
diligentius quam si mea res esset, quo est honestius de amicorum pecunia
laborare quam de sua, ut negotium conficiendum cures, ipse suscipias, transigas
operamque des, quoad tibi aequum et rectum videbitur, ut quam commodissima
condicione libertus Strabonis, qui eius rei causa missus est, negotium
conficiat ad nummosque perveniat. id et mihi gratissimum erit et tu ipse L.
Titium cognosces amicitia tua dignissimum. quod ut tibi curae sit, ut omnia
solent esse quae me velle scis, te vehementer etiam atque etiam rogo.
13.20
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO SERVIO S.
Asclapone Patrensi medico utor
familiariter, eiusque cum consuetudo mihi iucunda fuit tum ars etiam, quam sum
expertus in valetudine meorum ; in qua mihi cum ipsa scientia tum etiam
fidelitate benevolentiaque satis fecit. hunc igitur tibi commendo et a te peto
ut des operam ut intellegat diligenter me scripsisse de sese meamque
commendationem usui magno sibi fuisse. erit id mihi vehementer gratum.
13.23
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO SERVIO S.
L. Cossinio, amico et tribuli tuo,
valde familiariter utor ; nam et inter nosmet ipsos vetus usus intercedit et
Atticus noster maiorem etiam mihi cum Cossinio consuetudinem fecit. itaque tota
Cossini domus me diligit in primisque libertus eius, L. Cossinius Anchialus,
homo et patrono et patroni necessariis, quo in numero ego sum, probatissimus.
[2] Hunc tibi ita commendo, ut,
si meus libertus esset eodemque apud me loco esset quo [et] est apud suum
patronum, maiore studio commendare non possem. qua re pergratum mihi feceris,
si eum in amicitiam tuam receperis atque eum, quod sine molestia tua fiat, si
qua in re opus ei fuerit, iuveris. id et mihi vehementer gratum erit et tibi
postea iucundum ; hominem enim summa probitate, humanitate observantiaque
cognosces.
13.6a
Scr. ibid. cod. fere tempore.
M. CICERO Q. VALERIO Q. F. ORCAE
PROCOS
P. Cornelius, qui tibi litteras has
dedit, est mihi a P. Cuspio commendatus ; cuius causa quanto opere cuperem
deberemque profecto ex me facile cognosti. vehementer te rogo ut cures ut ex
hac commendatione mihi Cuspius quam maximas quam primum quam saepissime gratias
agat. vale.
13.13
Scr. Romae paulo post ep. xis.
CICERO BRVTO S.
L. Castronius Paetus, longe princeps municipi Lucensis, est honestus,
gravis, plenus offici, bonus plane vir et cum virtutibus tum etiam fortuna, si
quid hoc ad rem pertinet, ornatus ; meus autem est familiarissimus, sic prosus
ut nostri ordinis observet neminem diligentius. qua re ut et meum amicum et tua
dignum amicitia tibi commendo. cui quibuscumque rebus commodaveris, tibi
profecto iucundum, mihi certe erit gratum. vale.
13.20
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO SERVIO S.
Asclapone Patrensi medico utor
familiariter, eiusque cum consuetudo mihi iucunda fuit tum ars etiam, quam sum
expertus in valetudine meorum ; in qua mihi cum ipsa scientia tum etiam
fidelitate benevolentiaque satis fecit. hunc igitur tibi commendo et a te peto
ut des operam ut intellegat diligenter me scripsisse de sese meamque
commendationem usui magno sibi fuisse. erit id mihi vehementer gratum.
13.25
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO SERVIO S.
Hagesaretus Larisaeus magnis meis beneficiis ornatus in consulatu meo
memor et gratus fuit meque postea diligentissime coluit. Eum tibi magno opere
commendo ut et hospitem meum et familiarem [meum] et gratum hominem et virum
bonum et principem civitatis suae et tua necessitudine dignissimum. pergratum
mihi feceris, si dederis operam ut is intellegat hanc meam commendationem
magnum apud te pondus habuisse.
13.30
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.
L. Manlius est Sosis. is fuit Catinensis, sed est una cum reliquis
Neapolitanis civis R. factus decurioque Neapoli ; erat enim adscriptus in id
municipium ante civitatem sociis et Latinis datam. eius frater Catinae nuper
mortuus est. nullam omnino arbitramur de ea hereditate controversiam eum
habiturum, et est hodie in bonis ; sed quoniam habet praeterea negotia vetera
in Sicilia sua, et hanc hereditatem fraternam et omnia eius tibi commendo in
primisque ipsum, virum optimum mihique familiarissimum, iis studiis litterarum
doctrinaeque praeditum, quibus ego maxime delector.
[2] Peto igitur abs te ut eum, sive aderit sive non venerit in
Siciliam, in meis intimis maximeque necessariis scias esse itaque tractes, ut
intellegat meam sibi commendationem magno adiumento fuisse.
13.31
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). .
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.
C. Flavio, honesto et ornato equite R., utor valde familiariter fuit
enim generi mei, C. Pisonis, pernecessarius meque diligentissime observant et
ipse et L. Flavius, frater eius. quapropter velim honoris mei causa, quibus
rebus honeste et pro tua dignitate poteris, quam honorificentissime et quam
liberalissime C. Flavium tractes. id mihi sic erit gratum, ut gratius esse
nihil possit.
[2] Sed praeterea tibi adfirmo (neque id ambitione adductus facio
sed cum familiaritate et necessitudine tum etiam veritate) te ex C. Flavi
officio et observantia et praeterea splendore atque is inter suos gratia magnam
voluptatem esse capturum. vale.
13.32
Scr. Romae, ut videtur a. 708 (46).
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.
In Halaesina civitate tam lauta tamque
nobili coniunctissimos habeo et hospitio et familiaritate M. et C. Clodios
Archagathum et Philonem. sed vereor ne, quia compluris tibi praecipue commendo,
exaequare videar ambitione quadam commendationes meas ; quamquam a te quidem
cumulate satis fit et mihi et meis omnibus.
[2] Sed velim sic existimes, hanc familiam et hos mihi maxime esse
coniunctos vetustate, officiis, benevolentia. quam ob rem peto a te in maiorem
modum ut iis omnibus in rebus, quantum tua fides dignitasque patietur,
commodes. id si feceris, erit mihi vehementissime gratum.
13.33
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.
Cn. Otacilio Nasone utor
familiarissime, ita prorsus ut illius ordinis nullo familiarius ; nam et
humanitate eius et probitate in consuetudine cotidiana magno opere delector.
nihil iam opus est exspectare te quibus eum verbis tibi commendem, quo sic utar
ut scripsi. habet is in provincia tua negotia, quae procurant liberti, Hilarus,
Antigonus, Demostratus ; quos tibi negotiaque omnia Nasonis non secus commendo
ac si mea essent. gratissimum mihi feceris, si intellexero hanc commendationem
magnum apud te pondus habuisse. vale.
13.34
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.
Avitum mihi hospitium est cum Lysone,
Lysonis filio, Lilybitano, valdeque ab eo observor cognovique dignum et patre
et avo ; est enim nobilissima familia. quapropter commendo tibi maiorem in
modum rem domumque eius magnoque opere abs te peto cures ut is intellegat meam
commendationem maximo sibi apud te et adiumento et ornamento fuisse.
13.35
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.
C. Avianius Philoxenus antiquus est
hospes meus et praeter hospitium valde etiam familiaris ; quem Caesar meo
beneficio in Novocomensis rettulit; nomen autem Aviani secutus est, quod homine
nullo plus est usus quam Flacco Avianio, meo, quem ad modum te scire arbitror,
familiarissimo. quae ego omnia conlegi, ut intellegeres non vulgarem esse
commendationem hanc meam.
[2] Peto igitur abs te ut omnibus
rebus, quod sine molestia tua facere possis, ei commodes habeasque in numero
tuorum perficiasque ut intellegat has litteras meas magno sibi usui fuisse.
erit id mihi maiorem in modum gratum.
13.37
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO ACILIO PROCONSVLI
Hippiam, Philoxeni filium, Calactinum, hospitem et necessarium meum,
tibi commendo in maiorem modum. eius bona, quem ad modum ad me delata res est,
publice possidentur alieno nomine contra leges Calactinorum. id si ita est,
etiam sine mea commendatione ab aequitate tua res ipsa impetrare debet ut ei
subvenias. quoquo modo autem se res habet, peto a te ut honoris mei causa eum
expedias tantumque ei commodes et in hac re et in ceteris quantum tua fides
dignitasque patietur. id mihi vehementer gratum erit.
13.38
Scr. Romae, iit videtur, a. 708 (46).
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.
L. Bruttius, eques R., adulescens omnibus rebus ornatus, in meis
familiarissimis est meque observat diligentissime ; cuius cum patre magna mihi
fuit amicitia iam inde a quaestura mea Siciliensi. omnino nunc ipse Bruttius
Romae mecum est ; sed tamen domum eius et rem familiarem et procuratores tibi
sic commendo, ut maiore studio commendare non possim. gratissimum mihi feceris,
si curaris ut intellegat Bruttius, id quod ei recepi, hanc meam commendationem
sibi magno adiumento fuisse.
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.
Cum familia Titurnia necessitudo mihi intercedit vetus ; ex qua reliquus
est M. Titurnius Rufus, qui mihi omni diligentia atque officio est tuendus. est
igitur in tua potestate ut ille in me satis sibi praesidi putet esse.
quapropter eum tibi commendo in maiorem modum et abs te peto efficias ut is
commendationem hanc intellegat sibi magno adiumento fuisse. erit id mihi
vehementer gratum.
13.40
Scr.
Romae ex. a. 699 (55) aut a. 700 (54).
M. CICERO S. D. Q. ANCHARIO Q. F. PROCOS.
L. et C. Aurelios L. filios, quibus et
ipsis et patre eorum, viro optimo, familiarissime utor, commendo tibi maiorem
in modum, adulescentis omnibus optimis artibus ornatos, meos pernecessarios,
tua amicitia dignissimos. si ulla mea apud te commendatio valuit (quod scio
multas plurimum valuisse), haec ut valeat rogo. quod si eos honorifice
liberaliterque tractaris, et tibi gratissimos optimosque adulescentis
adiunxeris et mihi gratissimum feceris.
13.44
Scr.
Romae ante a. 696 (58) non nullis mensibus post ep. xliii.
CICERO GALLO S.
Etsi ex tuis et ex L. Oppi, familiaris
mei, litteris cognovi te memorem commendationi meae fuisse idque pro tua summa
erga me benevolentia proque nostra necessitudine minime sum admiratus, tamen
etiam atque etiam tibi L. Oppium praesentem et L. Egnati, mei familiarissimi,
absentis negotia commendo. tanta mihi cum eo necessitudo est familiaritasque
ut, si mea res esset, non magis laborarem. quapropter gratissimum mihi feceris,
si curaris ut is intellegat me a te tantum amari quantum ipse existimo. hoc
mihi gratius facere nihil potes, idque ut facias vehementer te rogo.
13.45
Scr. Romae eod. fere a. quo ep. xliv.
CICERO APPVLEIO PROQVAESTORI.
L. Egnatio uno equite R. vel
familiarissime utor. eius Anchialum servum negotiaque quae habet in Asia tibi
commendo non minore studio quam si rem meam commendarem. sic enim existimes
velim, mihi cum eo non modo cotidianam consuetudinem summam intercedere, sed
etiam officia magna et mutua nostra inter nos esse. quam ob rem etiam atque
etiam a te peto ut cures ut intellegat me ad te satis diligenter scripsisse ;
nam de tua erga me voluntate non dubitabat. id ut facias te etiam atque etiam
rogo. vale.
13.46
Scr. Romae eod. fere anno quo ep. xlv.
CICERO APPVLEIO S.
L. Nostius Zoilus est coheres meus, heres autem patroni sui. ea re
utrumque scripsi, ut et mihi cum illo causam amicitiae scires esse et hominem
probum existimares, qui patroni iudicio ornatus esset. Eum tibi igitur sic
commendo ut unum ex nostra domo. valde mihi gratum erit, si curaris ut
intellegat hanc commendationem sibi apud te magno adiumento fuisse.
13.47
Scr.,
ut videtur, ex. m. Martio a. 701 (51) .
CICERO SILIO S.
Quid ego tibi commendem eum, quem tu
ipse diligis? sed tamen, ut scires eum a me non diligi solum verum etiam amari,
ob eam rem tibi haec scribo. omnium tuorum officiorum, quae et multa et magna
sunt, mihi gratissimum fuerit, si ita tractaris Egnatium, ut sentiat et se a me
et me a te amari. hoc te vehementer etiam atque etiam rogo. illa nostra
scilicet ceciderunt. utamur igitur vulgari consolatione : 'quid, si hoc
melius?' sed haec coram. tu fac, quod facis, ut me ames teque amari a me scias.
13.48
Scr. Romae, ut videtur, autumno anni 707 (47).
CICERO C. SEXTILIO RVFO
QVAESTORI S. D.
Omnis tibi commendo Cyprios, sed magis
Paphios (quibus tu quaecumque commodaris erunt mihi gratissima), eoque facio
libentius ut eos tibi commendem, quod et tuae laudi, cuius ego fautor sum,
conducere arbitror, cum primus in eam insulam quaestor veneris, ea te
instituere quae sequantur alii ; quae, ut spero, facilius consequere, si et P.
Lentuli, necessari tui, legem et ea quae a me constituta sunt sequi volueris ;
quam rem tibi confido magnae laudi fore.
13.49
Scr. Romae inter med. ut Oct. a. 707 (47) et 5 Id. Mart a. 710 (44).
CICERO CVRIO PROCOS.
Q. Pompeius Sex. f. multis et veteribus causis necessitudinis mihi
coniunctus est. is cum antea meis commendationibus et rem et gratiam et
auctoritatem suam tueri consuerit, nunc profecto te provinciam obtinente meis
litteris adsequi debet ut nemini se intellegat commendatiorem umquam fuisse.
quam ob rem a te maiorem in modum peto ut, cum omnis meos aeque ac tuos
observare pro necessitudine nostra debeas, hunc in primis ita in tuam fidem
recipias, ut ipse intellegat nullam rem sibi maiori usui aut ornamento quam
meam commendationem esse potuisse. vale.
13.50
Scr. Romae in. m. Ian. a. 710 (44). .
CICERO S. D. ACILIO
Sumpsi hoc mihi pro tua in me
observantia, quam penitus perspexi quam diu Brundisi fuimus, ut ad te
familiariter et quasi pro meo iure scriberem, si quae res esset de qua valde
laborarem. M'. Curius, qui Patris negotiatur, ita mihi familiaris est, ut nihil
possit esse coniunctius. multa illius in me officia, multa in illum mea,
quodque maximum est, summus inter nos amor et mutuus.
[2] Quae cum ita sint, si ullam in amicitia mea spem habes, si ea,
quae in me officia et studia Brundisi, contulisti, vis mihi etiam gratiora
efficere (quamquam sunt gratissima), si me a tuis omnibus amari vides, hoc mihi
da atque largire, ut M'. Curium 'sartum et tectum,' ut aiunt, ab omnique
incommodo, des trimento, molestia sincerum integrumque conserves. et ipse spondeo
et omnes hoc tibi tui pro me recipient, ex mea amicitia et ex tuo in me officio
maximum te fructum summamque voluptatem esse capturum. vale.
13.51
Scr.
loco et anno incerto, fortasse ante 698 (56).
CICERO P. CAESIO S. D.
P. Messienum, equitem R. omnibus rebus
ornatum meumque perfamiliarem, tibi commendo ea commendatione quae potest esse
diligentissima. peto a te et pro nostra et pro paterna amicitia ut eum in tuam
fidem recipias eiusque rem famamque tueare. virum bonum tuaque amicitia dignum
tibi adiunxeris mihique gratissimum feceris.
13.52
Scr. Romae circ. med. m. Sept. a. 708 (46).
CICERO REGI S.
A. Licinius Aristoteles Melitensis antiquissimus est hospes meus et
praeterea coniunctus magno usu familiaritatis. haec cum ita sint, non dubito
quin tibi satis commendatus sit ; etenim ex multis cognosco meam commendationem
plurimum apud te valere. hunc ego a Caesare liberavi ; frequens enim fuerat
nobiscum atque etiam diutius in causa est quam nos commoratus ; quo melius te
de eo existimaturum arbitror. fac igitur, mi Rex, ut intellegat has sibi
litteras plurimum profuisse.
13.53
Scr.
in Cilicia vel ex. a. 70] (51) vel in. a. 704 (50), ut videtur.
CICERO THERMO PROPR. S.
L. Genucilio Curvo iam pridem utor
familiarissime, optimo viro et homine gratissimo. Eum tibi
penitus commendo atque trado, primum ut omnibus in rebus ei commodes, quoad
fides tua dignitasque patietur ; patietur autem in omnibus ; nihil enim abs te
umquam, quod sit alienum tuis aut etiam suis moribus, postulabit.
[2] Praecipue autem tibi commendo negotia eius, quae sunt in
Hellesponto, primum ut obtineat id iuris in agris, quod ei Pariana civitas
decrevit et dedit et quod semper obtinuit sine ulla controversia, deinde, si
quid habebit cum aliquo Hellespontio controversiae, ut in illam dioi/khsin reicias.
sed non mihi videor, cum tibi totum hominem diligentissime commendarim,
singulas ad te eius causas perscribere debere. summa illa est : quicquid
offici, benefici, honoris in Genucilium contuleris, id te existimabo in me
ipsum atque in rem meam contulisse.
13.54
Scr. Laudiceae inter a. d. iii Id. Febr. et m. Apr. a.
704 (50).
CICERO THERMO PROPR. S.
Cum multa mihi grata sunt, quae tu
adductus mea commendatione fecisti, tum 'in primis, quod M. Marcilium, amici
atque interpretis mei filium, liberalissime tractavisti ; venit enim Laudiceam
et tibi apud me mihique propter te gratias maximas egit. qua re, quod reliquum
est, a te peto, quoniam apud gratos homines beneficium ponis, ut eo libentius
iis commodes operamque des, quoad fides tua patietur, ut socrus adulescentis
rea ne fiat. ego cum antea studiose commendabam Marcilium tum multo nunc
studiosius, quod in longa apparitione singularem et prope incredibilem patris
Marcili fidem, abstinentiam modestiamque cognovi.
13.55
Scr.
ut videtur, paulo ante ep. liii.
CICERO THERMO PROPR. S.
Etsi mihi videor intellexisse, cum
tecum Ephesi de re M. Annei, legati mei, locutus sum, te ipsius causa
vehementer omnia velle, tamen et M. Anneium tanti facio, ut mihi nihil putem
praetermittendum quod illius intersit, et me a te tanti fieri puto, ut non
dubitem quin ad tuam voluntatem magnus cumulus accedat commendationis meae. nam
cum iam diu diligerem M. Anneium deque eo sic existimarem, ut res declarat, qui
ultro ei detulerim legationem, cum multis petentibus denegassem, tum vero,
postea quam mecum in bello atque in re militari fuit, tantam in eo virtutem,
prudentiam, fidem tantamque erga me benevolentiam cognovi, ut hominem neminem
pluris faciam. Eum cum Sardianis habere controversiam scis. causam tibi exposuimus
Ephesi ; quam tu tamen coram facilius meliusque cognosces.
[2] De reliquo mihi me hercule
diu dubium fuit quid ad te potissimum scriberem. ius enim quem ad modum dicas
clarum et magna cum tua laude notum est ; nobis autem in hac causa nihil aliud
opus est nisi te ius instituto tuo dicere. sed tamen cum me non fugiat quanta'
sit in praetore auctoritas, praesertim ista integritate, gravitate, clementia,
qua te esse inter omnes constat, peto abs te pro nostra coniunctissima
necessitudine plurimisque officiis paribus ac mutuis ut voluntate, auctoritate,
studio tuo perficias ut M. Anneius intellegat te et sibi amicum esse (quod non
dubitat ; saepe enim mecum locutus est) et multo amiciorem his meis litteris
esse factum. in tuo toto imperio atque provincia nihil est quod mihi gratius
facere possis ; nam apud ipsum gratissimum hominem atque optimum virum quam
bene positurus sis studium tuum atque officium dubitare te non existimo.
13.56
Scr., ut videtur, paulo post ep. liii.
CICERO THERMO PROPR. S.
Cluvius Puteolanus valde me observat
valdeque est mihi familiaris. is ita sibi persuadet, quod in tua provincia
negoti habeat nisi te provinciam obtinente meis commendationibus confecerit, id
se in perditis et desperatis habiturum. nunc quoniam mihi ab amico officiosissimo
tantum oneris imponitur, ego quoque tibi imponam pro tuis in me summis
officiis, ita tamen ut tibi nolim molestus esse. Mulasei=j et )Alabandei=j pecuniam
Cluvio debent. dixerat mihi Euthydemus, cum Ephesi essem, se curaturum ut
ecdici a Mylasinis Romam mitterentur. id factum non est. legatos audio missos
esse, sed malo ecdicos, ut aliquid confici possit. qua re peto a te ut et eos
et )Alabandei=j iubeas ecdicos Romam mittere
[2] Praeterea Philocles
Alabandensis u(poqh/kaj Cluvio dedit. eae commissae sunt. velim cures ut aut de
hypothecis decedat easque procuratoribus Cluvi tradat aut pecuniam solvat,
praeterea Heracleotae et Bargylietae, qui item debent, aut pecuniam solvant aut
fructibus suis satis faciant. [3] Caunii praeterea debent, sed aiunt se
depositam pecuniam habuisse. id velim cognoscis et, si intellexeris eos neque
ex edicto neque ex decreto depositam habuisse, des operam ut usurae Cluvio
instituto tuo conserventur. his de rebus eo magis laboro, quod agitur res Cn.
Pompei etiam, nostri necessari, et quod is magis etiam mihi labo rare videtur
quam ipse Cluvius ; cui satis factum esse a nobis valde volo. his de rebus te
vehementer etiam atque etiam rogo.
13.57
Scr. Laudiceae in. m. Apr. a. 704 (50).
CICERO THERMO PROPR. S.
Quo magis cotidie ex litteris
nuntiisque bellum magnum esse in Syria cognosco, eo vehementius a te pro nostra
necessitudine contendo ut mihi M. Anneium legatum primo quoque tempore remittas
; na m eius opera, consilio, scientia rei militaris vel maxime intellego me et
rem p. adiuvari posse. quod nisi tanta res eius ageretur, nec ipse adduci
potuisset ut a me discederet, neque ego ut eum a me dimitterem. ego in Ciliciam
proficisci cogito circiter K. Mai. ante eam diem M. Anneius ad me redeat
oportet.
[2] Illud quod tecum et
coram et per litteras diligentissime egi, id et nunc etiam atque etiam rogo
curae tibi sit, ut suum negotium, quod habet cum populo Sardiano, pro causae
veritate et pro sua dignitate conficiat. intellexi ex tua oratione, cum tecum
Ephesi locutus sum, te ipsius M. Annei causa omnia velle ; sed tamen sic velim
existimes, te mihi nihil gratius facere posse quam si intellexero per te illum
ipsum negotium ex sententia confecisse, idque quam primum ut efficias te etiam
atque etiam rogo.
13.58
Scr. fortasse Laudiceae post a. d. iii Id. Febr. a. 704 (50).
M. CICERO C. TITIO L. F. RVFO PR. VRB. S. .
L. Custidius est tribulis et municeps et familiaris meus. is causam
habet, quam causam ad te deferet. commendo tibi hominem, sic ut tua fides et
meus pudor postulat, tantum ut facilis ad te aditus habeat, quae aequa
postulabit ut libente te impetret, sentiatque meam sibi amicitiam, etiam cum
longissime absim, prodesse, in primis apud te.
13.59
Scr. Laudiceae post a. d. iii Id. Febr. a. 704 (50).
M. CICERO C. CVRTIO PEDVCAEANO PR. S.
M. Fadium unice diligo, summaque mihi
cum eo consuetudo et familiaritas est pervetus. in eius controversiis quid
decernas a te non peto (servabis, ut tua fides et dignitas postulat, edictum et
institutum tuum), sed ut quam facillimos ad te aditus habeat, quae erunt aequa
libente te impetret, ut meam amicitiam sibi, etiam cum procul absim, prodesse
sentiat, praesertim apud te. hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.
13.60
Scr. Romae post reditum fortasse ex. a. 698 (46).
M. CICERO C. MVNATIO C. F. S.
L. Livineius Trypho est omnino L. Reguli, familiarissimi mei, libertus ;
cuius calamitas etiam officiosiorem me facit in illum ; nam benevolentior quam
semper fui esse non possum. sed ego libertum eius per se ipsum diligo ; summa
enim eius erga me officia exstiterunt iis nostris temporibus, quibus facillime
[honam] benevolentiam hominum et fidem perspicere potui. Eum tibi ita commendo,
ut homines grati et memores bene meritos de se commendare debent. pergratum
mihi feceris, si ille intellexerit se, quod pro salute mea multa pericula
adierit, saepe hieme summa navigarit, pro tua erga me benevolentia gratum etiam
tibi fecisse.
13.61
Scr. fere eod. temp. quo ep. liii.
M. CICERO S. D. P. SILIO PROPR.
T. Pinnio familiarissime me usum esse
scire te arbitror ; quod quidem ille testamento declaravit, qui me cum tutorem
tum etiam secundum heredem instituerit. eius filio mire studioso et erudito et
modesto pecuniam Nicaeenses grandem debent, ad sestertium octogies, et, ut
audio, in primis ei volunt solvere. . pergratum igitur mihi feceris, quoniam
non modo reliqui tutores qui sciunt quanti me facias sed etiam puer ipse sibi
persuasit te omnia mea causa facturum esse, si dederis operam, quoad tua fides
dignitasque patietuir, ut quam plurimum pecuniae Pinnio solvatur Nicaeensium
nomine.
13.62
Scr. paulo post ep. 1xi ut videtur.
M. CICERO S. D. N SILIO PROPR.
Et in Atili negotio te amavi (cum enim
sero venissem, tamen honestum equitem R. beneficio tuo conservavi) et me
hercule semper sic in animo habui, te in meo aere esse propter Lamiae nostri
coniunctionem et singularem necessitudinem. itaque primum tibi ago gratias quod
me omni molestia liberas, deinde impudentia prosequor, sed idem sarciam te enim
semper sic colam et tuebor ut quem diligentissime. Quintum, fratrem meum, si me
diligis, eo numero cura ut habeas quo me. ita magnum beneficium tuum magno
cumulo auxeris.
13.63
Scr. foetasse Laudiceae post a. d. iii Id. Febr. a. 704 (50).
M. CICERO S. D. P. SILIO PROPR.
Non putavi fieri posse ut mihi verba
deessent, sed tamen in M. Laenio commendando desunt. itaque rem tibi exponam
paucis verbis, sed tamen ut plane perspicere possis voluntatem meam.
incredibile est quanti faciamus et ego et frater meus, qui mihi carissimus est,
M. Laenium. id fit cum plurimis eius officiis tum summa probitate et singulari
modestia. Eum ego a me invitissimus dimisi cum propter familiaritatem et
consuetudinis suavitatem tum quod consilio eius fideli ac bono libenter utebar.
[2] Sed vereor ne iam superesse mihi verba putes, quae dixeram
defutura. commendo tibi hominem sic, ut intellegis me eum de quo ea supra
scripserim debere commendare, a teque vehementer etiam atque etiam peto ut quod
habet in tua provincia negoti expedias, quod tibi videbitur rectum esse ipsi
dicas. hominem facillimum liberalissimumque cognosces. itaque te rogo ut eum
solutum, liberum confectis eius negotiis per te quam primum ad me remittas. id
mihi fratrique meo gratissimum feceris.
13.64
Scr. paulo post ep. lxii.
M. CICERO S. D. P. SILIO PROPR.
Nero meus mirificas apud me tibi
gratias egit, prorsus incredibilis, ut nullum honorem sibi haberi potuisse
diceret qui a te praetermissus esset. Magnum fructum ex ipso capies ; nihil est
enim illo adulescente gratius ; sed me hercule mihi quoque gratissimum fecisti
; pluris enim ex omni nobilitate neminem facio. itaque si ea feceris quae ille
per me tecum agi voluit, gratissimum mihi feceris, primum de Pausania
Alabandensi sustentes rem, dum Nero veniat (vehementer eius causa cupere eum
intellexi ; itaque hoc valde te rogo); deinde Nysaeos, quos Nero in primis
habet necessarios diligentissimeque tuetur ac defendit, habeas tibi
commendatissimos, ut intellegat illa civitas sibi in Neronis patrocinio summum
esse praesidium. Strabonem Servilium tibi saepe commendavi ; nunc eo facio id
impensius, quod eius causam Nero suscepit. tantum a te petimus ut agas eam rem
ne relinquas hominem innocentem ad alicuius tui dissimilis quaestum. id cum
gratum mihi erit tum etiam existimabo te humanitate tua esse usum.
[2] Summa huius epistulae haec
est, ut ornes omnibus rebus Neronem, sicuti instituisti atque fecisti. Magnum
theatrum habet ista provincia, non ut haec nostra, ad adulescentis nobilis,
ingeniosi, abstinentis commendationem atque gloriam. qua re si te fautore usus
erit, sicuti profecto et utetur et usus est, amplissimas clientelas acceptas a
maioribus confirmare poterit et beneficiis suis obligare. hoc in genere si eum
adiuveris eo studio quo ostendisti, apud ipsum praeclarissime posueris sed mihi
etiam gratissimum feceris.
13.65
Scr. paulo post ep. lxiv.
M. CICERO S. D. P. SILIO
PROPS:.
Cum P. Terentio Hispone, qui operas in
scriptura pro magistro dat, mihi summa familiaritas consuetudoque est, multaque
et magna inter nos officia paria et mutua intercedunt. eius summa existimatio
agitur in eo ut pactiones cum civitatibus reliquis conficiat. non me praeterit
nos eam rem Ephesi expertos esse neque ab Ephesiis ullo modo impetrare potuisse
; sed quoniam, quem ad modum omnes existimant et ego intellego, tua cum summa
integritate tum singulari humanitate et mansuetudine consecutus es ut
libentissimis Graecis nutu quod velis consequare, peto a te in maiorem modum ut
honoris mei causa hac laude Hisponem adfici velis.
[2] Praeterea cum sociis
scripturae mihi summa necessitudo est non solum ob eam causam quod ea societas
universa in mea fide est, sed etiam quod plerisque sociis utor familiarissime.
ita et Hisponem meum per me ornaris et societatem mihi coniunctiorem feceris
tuque ipse et ex huius observantia, gratissimi hominis, et ex sociorum gratia,
hominum amplissimorum, maximum fructum capies et me summo beneficio adfeceris.
sic enim velim existimes, ex tota tua provincia omnique isto imperio nihil esse
quod mihi gratius facere possis.
13.66
Scr.
Romae vel ex. m. Ian. vel in. Febr. a. 709 (45).
M. CICERO P. SERVILIO S.
A. Caecinam, maxime proprium clientem
familiae vestrae, non commendarem tibi, cum scirem qua fide in tuos, qua
clementia in calamitosos soleres esse, nisi me et patris eius, quo sum
familiarissime usus, memoria et huius fortuna ita moveret, ut hominis omnibus
mecum studiis officiisque coniunctissimi movere debebat. A te hoc omni
contentione peto, sic ut maiore cura, maiore animi labore petere non possim, ut
ad ea, quae tua sponte sine cuiusquam commendatione faceres in hominem tantum
et talem et calamitosum, aliquem adferant cumulum meae litterae, quo studiosius
eum quibuscumque rebus possis iuves.
[2] Quod si Romae fuisses, etiam salutem A. Caecinae essemus, ut
opinio mea fert, per te consecuti ; de qua tamen magnam spem habemus freti
clementia conlegae tui. nunc quoniam tuam iustitiam secutus tutissimum sibi
portum provinciam istam duxit esse, etiam atque etiam te rogo atque oro ut eum
et in reliquus veteris negotiationis conligendis iuves et ceteris rebus tegas
atque tueare. hoc mihi gratius facere nihil potes.
13.67
Scr. Romae, ut videtur. a. 708 (46).
M. CICERO P. SERVILIO PROPR. S.
Ex provincia mea Ciliciensi, cui scis trei=j
dioikh/seij Asiaticas adtributas fuisse, nullo sum familiarius usus quam Androne,
Artemonis filio, Laudicensi, eumque habui in ea civitate cum hospitem tum
vehementer ad meae vitae rationem et consuetudinem accommodatum ; quem quidem
multo etiam pluris postea quam decessi facere coepi, quod multis rebus expertus
sum gratum hominem meique memorem. itaque eum Romae libentissime vidi ; non te
enim fugit, qui plurimis in ista provincia benigne fecisti, quam multi grati
reperiantur.
[2] Haec propterea scripsi, ut et
me non sine causa laborare intellegeres et tu ipse eum dignum hospitio tuo
iudicares. feceris igitur mihi gratissimum, si ei declararis quanti me facias,
id est si receperis eum in fidem tuam et quibuscumque rebus honeste ac sine
molestia tua poteris adiuveris. hoc mihi erit vehementer gratum idque ut facias
te etiam atque etiam rogo.
13.68
Scr. Romae circ. med. in. Sept. a. 708 (46).
M. TVLLIVS CICERO P. SERVILIO ISAVRICO PROCOS. CONLEGAE S. P.
Gratae mihi vehementer tuae litterae
fuerunt, ex quibus cognovi cursus navigationum tuarum significabas enim
memoriam tuam nostrae necessitudinis, qua mihi nihil poterat esse iucundius.
quod reliquum est, multo etiam erit gratius, si ad me de re p., id est de statu
provinciae, -de institutis tuis familiariter scribes. quae quamquam ex multis
pro tua claritate audiam, tamen libentissime ex tuis litteris cognoscam.
[2] Ego ad te de re p. summa quid
sentiam non saepe scribam propter periculum eius modi litterarum ; quid agatur
autem scribam saepius. sperare tamen videor Caesari, conlegae nostro, fore
curae et esse ut habeamus aliquam rem p. cuius consiliis magni referebat te
interesse sed si tibi utilius est, id est gloriosius, Asiae praeesse et istam
partem rei p. male adfectam tueri, mihi quoque idem quod tibi et laudi tuae
profuturum est optatius debet esse.
[3] Ego quae ad tuam dignitatem pertinere arbitrabor summo
studio diligentiaque curabo in primisque tuebor omni observantia clarissimum
virum, patrem tuum, quod et pro vetustate necessitudinis et pro beneficiis
vestris et pro dignitate ipsius facere debeo.
13.69
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO P. SERVILIO CONLEGAE S.
P.
C. Curtius Mithres est ille quidem, ut
scis, libertus Postumi, familiarissimi mei, sed me colit et observat aeque is
atque illum ipsum patronum suum. apud eum ego sic Ephesi fui, quotienscumque
fui, tamquam domi meae, multaque acciderunt in quibus et benevolentiam eius
erga me experirer et fidem. itaque si quid aut mihi aut meorum cuipiam in Asia
opus est, ad hunc scribere consuevi, huius cum opera et fide tum domo et re uti
tamquam mea. haec ad te eo pluribus scripsi ut intellegeres me
non vulgare nec ambitiose, sed ut pro homine intimo ac mihi
pernecessario scribere.
[2] Peto igitur a te ut in ea
controversia, quam habet de fundo cum quodam Colophonio, et in ceteris rebus
quantum fides tua patietur quantumque tuo commodo poteris tantum ei honoris mei
causa commodes ; etsi ut eius modestiam cognovi, gravis tibi nulla in re erit.
si et mea commendatione et sua probitate adsecutus erit ut de se bene
existimes, omnia se adeptum arbitrabitur. ut igitur eum recipias in fidem
habeasque in numero tuorum te vehementer etiam atque etiam rogo. ego quae te
velle quaeque ad te pertinere arbitrabor omnia studiose diligenterque curabo.
13.70
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
M. CICERO P. SERVILIO CONLEGAE
S. R
Quia non est obscura tua in me
benevolentia, sic fit ut multi per me tibi velint commendari ; ego autem tribuo
non numquam in vulgus, sed plerumque necessariis, ut hoc tempore. nam cum T.
Ampio Balbo mihi summa familiaritas necessitudoque est. eius libertum, T.
Ampium Menandrum, hominem frugi et modestum et patrono et nobis vehementer
probatum, tibi commendo maiorem in modum. vehementer mihi gratum feceris, si
quibuscumque rebus sine tua molestia poteris ei commodaris. quod ut facias te
vehementer etiam atque etiam rogo.
13.71
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
M. CICERO S. D. P. SERVILIO
CONLEGAE.
Multos tibi commendem necesse est,
quoniam omnibus nota nostra necessitudo est tuaque erga me benevolentia ; sed
tamen etsi omnium causa quos commendo velle debeo, tamen cum omnibus non eadem
mihi causa est. T. Agusius et comes meus fuit illo miserrimo tempore et omnium
itinerum, navigationum, laborum, periculorum meorum socius neque hoc tempore
discessisset a me nisi ego ei permisissem. qua re sic tibi eum commendo ut unum
de meis domesticis et maxime necessariis. pergratum mihi feceris, si eum ita
tractaris, ut intellegat hanc commendationem sibi magno usu atque adiumento
fuisse.
13.72
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
M. CICERO P. SERVILIO CONLEGAE
S.
Caerelliae, necessariae meae, rem,
nomina, possessiones Asiaticas commendavi tibi praesens in hortis tuis quam
potui diligentissime, tuque mihi pro tua consuetudine proque tuis in me
perpetuis maximisque officiis omnia te facturum liberalissime recepisti. meminisse
te id spero ; scio enim solere. sed tamen Caerelliae procuratores scripserunt
te propter magnitudinem provinciae multitudinemque negotiorum etiam atque etiam
esse commonefaciendum.
[2] Peto igitur ut memineris te
omnia, quae tua fides pateretur, mihi cumulate recepisse. equidem existimo
habere te magnam facultatem (sed hoc tui est consili et iudici) ex eo s. c.,
quod in heredes C. Vennoni factum est, Caerelliae commodandi. id senatus
consultum tu interpretabere pro tua sapientia ; scio enim eius ordinis
auctoritatem semper apud te magni fuisse. quod reliquum est, sic velim
existimes quibuscumque rebus Caerelliae benigne feceris mihi te gratissimum
esse facturum.
13.73.
Scr. Romae anno post ep. irxiv.
M. CICERO Q. PHILIPPO PROCOS.
S.
Gratulor tibi, quod ex provincia salvum
te ad tuos recepisti incolumi fama et re p. quod si Romae fuissem, te vidissem
coramque gratias egissem, quod tibi L. Egnatius familiarissimus meus, absens,
L. Oppius praesens curae fuisset.
[2] Cum Antipatro Derbete
mihi non solum hospitium verum etiam summa familiaritas intercedit. ei te
vehementer suscensuisse audivi et moleste tuli. de re nihil possum iudicare,
nisi illud mihi persuadeo, te, talem virum, nihil temere so fecisse. a te
autem pro vetere nostra necessitudine etiam atque etiam peto ut eius filios,
qui in tua potestate sunt, mihi potissimum condones, nisi quid existimas in ea
re violari existimationem tuam. quod ego si arbitrarer, num quam te rogarem
mihique tua fama multo antiquior esset quam illa necessitudo est ; sed mihi ita
persuadeo (potest fieri ut fallar) eam rem laudi tibi potius quam vituperationi
fore. quid fieri possit et quid mea causa facere possis (nam quin velis non
dubito) velim, si tibi grave non erit, . certiorem me facias.
13.74
Scr. Romae eod. temp. quo ep. xliv.
M. CICERO Q. PHILIPPO PROCOS.
S.
Etsi non dubito pro tua in me
observantia proque nostra necessitudine quin commendationem meam memoria
teneas, tamen etiam atque etiam eundem tibi L. Oppium, familiarem meum,
praesentem et L. Egnati, familiarissimi mei, absentis negotia commendo. tanta
mihi cum eo necessitudo est familiaritasque, ut si mea res esset non magis
laborarem. quapropter gratissimum mihi feceris, si curaris ut is intellegat me
a te tantum amari quantum ipse existimo. hoc mihi gratius facere nihil potes,
idque ut facias te vehementer rogo.
13.75
Scr.
Romae vel ex. a. 702 (52) vel in. a. 703 (51).
M. CICERO T. TITIO T. F. LEG. S. D.
Etsi non dubito quin apud te mea
commendatio prima satis valeat, tamen obsequor homini familiarissimo, C.
Avianio Flacco, cuius causa omnia cum cupio tum me hercule etiam debeo. de quo
et praesens tecum egi diligenter, cum tu mihi humanissime respondisti, et
scripsi ad te accurate antea ; sed putat interesse sua me ad te quam so
saepissime scribere. qua re velim mihi ignoscas, si illius voluntati
obtemperans minus videbor meminisse constantiae tuae.
[2] A te idem illud peto ut
de loco, quo deportet frumentum, et de tempore Avianio commodes, quorum
utrumque per eundem me obtinuit triennium, dum Pompeius isti negotio praefuit.
summa est, in quo mihi gratissimum facere possis, si curaris ut Avianius,
quoniam se a me amari putat, me a te amari sciat. erit id mihi pergratum.
13.76
Scr. Romae anno incerto fort. 691 (6j).
M. CICERO IIII VIRIS ET DECVRIONIBVS S. D.
Tantae mihi cum Q. Hippio causae
necessitudinis sunt, ut nihil possit esse coniunctius quam nos inter nos sumus.
quod nisi ita esset, uterer mea consuetudine ut vobis nulla in re molestus
essem. etenim vos mihi optimi testes estis, quom mihi persuasum esset nihil
esse quod a vobis impetrare non possem, numquam me tamen gravem vobis esse
voluisse.
[2] Vehementer igitur vos etiam
atque etiam rogo ut honoris mei causa quam liberalissime C. Valgium Hippianum
tractetis remque cum eo conficiatis, ut quam possessionem habet in agro
Fregellano a vobis emptam eam liberam et immunem habere possit. id si a vobis
impetraro, summo me beneficio vestro adfectum arbitrabor.
13.77
Scr.
Romae mense intere. pr. a. 708 (46).
M. CICERO S. D. n SVLPICIO IMfl
Cum his temporibus non sane in senatum
ventitarem, tamen, ut tuas litteras legi, non existimavi me salvo iure nostrae
veteris amicitiae multorumque inter nos officiorum facere posse ut honori tuo
deessem. itaque adfui supplicationemque tibi libenter decrevi nec reliquo
tempore ullo aut rei aut existimationi aut dignitati tuae deero. atque hoc ut
tui necessarii sciant, hoc me animo erga te esse, velim facias eos per litteras
certiores, ut si quid tibi opus sit ne dubitent mihi iure suo denuntiare.
[2] M. Bolanum, virum bonum et
fortem et omnibus rebus ornatum meumque veterem amicum, tibi magno opere
commendo. pergratum mihi feceris, si curaris ut is intellegat hanc
commendationem sibi magno adiumento fuisse ; ipsumque virum optimum
gratissimumque cognosces. promitto tibi te ex eius amicitia magnam voluptatem
esse capturum.
[3] Praeterea a te peto in
maiorem modum pro nostra amicitia et pro tuo perpetuo in me studio ut in hac re
etiam elabores : Dionysius, servus meus, qui meam bibliothecen multorum
nummorum tractavit, cum multos libros surripuisset nec se impune laturum
putaret, aufugit. is est in provincia tua. Eum et M. Bolanus, meus familiaris,
et multi alii Naronae viderunt, sed, cum se a me manu missum esse diceret,
crediderunt. hunc tu si mihi restituendum curaris, non possum dicere quam mihi
gratum futurum sit. res ipsa parva, sed animi mei dolor magnus est. Ubi sit et
quid fieri possit Bolanus te docebit. ego si hominem per te reciperaro, summo
me a te beneficio adfectum arbitrabor.
13.78
Scr. Romae in. a. 708 (46).
M. CICERO ALLIENO S.
Democritus Sicyonius non solum hospes meus est sed etiam, quod non
multis contigit, Graecis praesertim, valde familiaris ; est enim in eo summa
probitas, summa virtus, summa in hospites liberalitas et observantia, meque
praeter ceteros et colit et observat et diligit. Eum tu non modo suorum civium
verum paene Achaiae principem cognosces.
[2] Huic ego tantum modo aditum ad tuam cognitionem patefacio et
munio ; cognitum per te ipsum, quae tua natura est, dignum tua amicitia atque
hospitio iudicabis. peto igitur a te ut his litteris lectis recipias eum in
tuam fidem, polliceare omnia te facturum mea causa. de reliquo si, id quod
confido fore, dignum eum tua amicitia hospitioque cognoveris, peto ut eum
complectare, diligas, in tuis habeas. erit id mihi maiorem in modum gratum.
vale.
13.79
Scr. Romae in. a. 708 (46).
M. CICERO D. ALLIENO PROCOS.
Et te scire arbitror quanti fecerim C.
Avianium Flaccum, et ego ex ipso audiveram, optimo et gratissimo homine, quam a
te liberaliter esset tractatus. eius filios dignissimos illo patre meosque
necessarios, quos ego unice diligo, commendo tibi sic, ut maiore studio nullos
commendare possim. C. Avianius in Sicilia est; Marcus est nobiscum. ut illius
dignitatem praesentis ornes, rem utriusque defendas te rogo. hoc mihi gratius
in ista provincia facere nihil potes, idque ut facias te vehementer etiam atque
etiam rogo.
14.5
Scr. Athenis a. d. xvii K. Novemb. a. 704 (50).
TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE.
Si tu et Tullia, lux nostra, valetis,
ego et suavissimus Cicero valemus. Pr. Idus Oct. Athenas venimus, cum sane adversis
ventis usi essemus tardeque et incommode navigassemus. de nave exeuntibus nobis
Acastus cum litteris praesto fuit uno et vicesimo die sane strenue. accepi tuas
litteras, quibus intellexi te vereri ne superiores mihi redditae non essent.
omnes sunt redditae diligentissimeque a te perscripta sunt omnia, idque mihi
gratissimum fuit. neque sum admiratus hanc epistulam, quam Acastus attulit,
brevem fuisse ; iam enim me ipsum exspectas sive nos ipsos, qui quidem quam
primum ad vos venire cupimus, etsi in quam rem p. veniamus intellego. cognovi
enim ex multorum amicorum litteris, quas attulit Acastus, ad arma rem spectare,
ut mihi, cum venero, dissimulare non liceat quid sentiam. sed quoniam subeunda
fortuna est, eo citius dabimus operam ut veniamus, quo facilius de tota re
deliberemus. tu velim, quod commodo valetudinis tuae fiat, quam longissime
poteris obviam nobis prodeas.
[2] De hereditate Preciana (quae
quidem mihi magno dolori est valde enim illum amavi) sed hoc velim cures, si
auctio ante meum adventum fiet, ut Pomponius aut, si is minus poterit, Camillus
nostrum negotium curet; nos cum salvi venerimus, reliqua per nos agemus ; sin
tu iam Roma profecta eris, tamen curabis ut hoc ita fiat. nos, si dii
adiuvabunt, circiter Idus Nov. in Italia speramus fore. vos, mea suavissima et
optatissima Terentia, si nos amatis, curate ut valeatis. vale. Athenis a. d.
xvii K. Nov.
14.6
Scr. Dyrrhachi Id. Quint. a. 706 (48).
SVIS S. D.
Nec saepe est cui litteras demus nec rem habemus ullam quam scribere
velimus. ex tuis litteris, quas proxime accepi, cognovi praedium nullum venire
potuisse. qua re videatis velim quo modo satis fiat ei, cui scitis me satis
fieri velle. quod nostra tibi gratias agit, id ego non miror te mereri ut ea
tibi merito tuo gratias agere possit. Pollicem, si adhuc non est profectus,
quam primum fac extrudas. cura ut valeas. Idib. Quint.
14.7
Scr. in portu Caidano nave conscensa vii ld. Iun. a.
705 (49).
TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. P.
Omnis molestias et sollicitudines quibus et te miserrimam habui, id quod
mihi molestissimum est, et Tulliolam, quae nobis nostra vita dulcior est,
deposui et eieci. quid causae autem fuerit postridie intellexi quam a vobis
discessi. xolh\n a)/kraton noctu eieci ; statim ita sum levatus, ut mihi deus
aliquis medicinam fecisse videatur ; cui quidem tu deo, quem ad modum soles,
pie et caste satis facies [id est Apollini et Aesculapio].
[2] Navem spero nos valde bonam
habere. in eam simul atque conscendi, haec scripsi. deinde conscribam ad
nostros familiaris multas epistulas, quibus te et Tulliolam nostram
diligentissime commendabo. cohortarer vos quo animo fortiores essetis, nisi vos
fortiores cognossem quam quemquam virum. et tamen eius modi spero negotia esse,
ut et vos istic commodissime sperem esse et me aliquando cum similibus nostri
rem p. defensuros.
[3] Tu primum valetudinem tuam
velim cures ; deinde, si tibi videbitur, villis iis utere quae longissime
aberunt a militibus. fundo Arpinati bene poteris uti cum familia urbana, si
annona carior fuerit. Cicero bellissimus tibi salutem plurimam dicit. etiam
atque etiam vale. D. Vii. Idus Iun.
14.8
Scr. Brundisi a. d. iv Non. Iun. a. 707 (47).
TVLLIVS TERENTIAE SVAE S.
Si vales, bene est, ego valeo. valetudinem tuam velim cures
diligentissime. nam mihi et scriptum et nuntiatum est te in febrim subito
incidisse. quod celeriter me fecisti is de Caesaris litteris certiorem, fecisti
mihi gratum. item posthac, si quid opus erit, si quid acciderit novi, facies ut
sciam. cura ut valeas. vale. d. iiii Non. Iun.
14.9
Scr. Brundisi a. 706 (48) a. d. xvi K. Ian.
TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. P.
Ad ceteras meas miserias accessit dolor
et de Dolabellae valetudine et de Tulliae. omnino de omnibus rebus nec quid
consili capiam nec quid faciam scio. tu velim tuam et Tulliae valetudinem
cures. vale.
14.10
Scr. Brundisi vii Id. Quint a. 707 (47).
TVLLIVS S. D. TERENTIAE 5VAE.
Quid fieri placeret scripsi ad Pomponium serius quam oportuit. Cum eo si
locuta eris, intelleges quid fieri velim ; apertius scribi, quoniam ad illum
scripseram, necesse non fuit. de ea re et de ceteris rebus quam primum velim
nobis litteras mittas. valetudinem tuam cura diligenter. vale. vii Idus
Quintilis.
14.11
Scr.
Brundisi xvii K. Quint a. 707 (47).
TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE.
S. v. b. e. v. Tullia nostra venit ad
me pr. Idus Iun. cuius summa virtute et singulari humanitate graviore etiam sum
dolore adfectus nostra factum esse neglegentia ut longe alia in fortuna esset
atque eius pietas ac dignitas postulabat. nobis erat in animo Ciceronem ad
Caesarem mittere et cum eo Cn. Sallustium. si profectus erit, faciam te
certiorem. valetudinem tuam cura diligenter. vale. xvii K. Quintilis.
14.12
Scr. Brundisi prid. Non. Novemb. a. 706 (48).
TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. D.
Quod nos in Italiam salvos venisse gaudes, perpetuo gaudeas velim ; sed
perturbati dolore animi magnisque iniuriis metuo ne id consili ceperimus, quod
non facile explicare possimus. qua re quantum potes adiuva ; quid autem possis
mihi in mentem non venit. in viam quod te des hoc tempore nihil est. et longum
est iter et non tutum, et non video quid prodesse possis, si veneris. vale. d.
pr. Non. Nov. Brundisio.
14.13
Scr.
Brundisi vi Id. Quint. a. 707 (47).
TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE.
Quod scripsi ad te proximis litteris de
nuntio remittendo, quae sit istius vis hoc tempore et quae concitatio
multitudinis ignoro. si metuendus iratus est, quiesces ; tamen ab illo fortasse
nascetur. totum iudicabis quale sit et, quod in miserrimis rebus minime miserum
putabis, id facies. vale. vi Id. Quintilis.
14.14
Scr. Menturnis viii K. Febr. a. 705 (49).
TVLLIVS TERENTIAE ET PATER TVLLIAE, DVABVS ANIMIS SVIS, ET CICERO MATRI
OPTIMAE, SVAVISSIMAE SORORI S. R D.
si vos valetis, nos valemus. vestrum iam consilium est non solum meum
quid sit vobis faciendum. si ille Romam modeste venturus est, recte in
praesentia domi esse potestis in homo amens diripiendam urbem daturus est,
vereor ut Dolabella ipse satis nobis prodesse possit. etiam illud metuo ne iam
intercludamur, ut cum velitis exire non liceat. reliquum est, quod ipsae optime
considerabitis, vestri similes feminae sintne Romae ; si enim non sunt,
videndum est ut honeste vos esse possitis. quo modo quidem nunc se res habet,
modo ut haec nobis loca tenere liceat, bellissime vel mecum vel in nostris
praediis esse poteritis. etiam illud verendum est ne brevi tempore fames in
urbe sit.
[2] His de rebus velim cum
Pomponio, cum Camillo, cum quibus vobis videbitur, consideretis, ad summam
animo forti sitis. Labienus rem meliorem fecit ; adiuvat etiam Piso, quod ab
urbe discedit et sceleris condemnat generum suum. vos, meae carissimae animae,
quam saepissime ad me scribite et vos quid agatis et quid istic agatur. Quintus
pater et filius et Rufus vobis s. d. valete. VIII K. [Quint.] Menturnis.
14.15
Scr. Brundisi xii K. Quint. a. 707 (47).
TVLLIVS S. D. TERENTIAE
Si vales, bene est. constitueramus, ut ad te antea scripseram, obviam
Ciceronem Caesari mittere, sed mutavimus consilium, quia de illius adventu
nihil audiebamus. de ceteris rebus, etsi nihil erat novi, tamen quid velimus et
quid hoc tempore putemus opus esse ex Sicca poteris cognoscere. Tulliam adhuc mecum teneo. valetudinem
tuam cura diligenter. vale. xii K. Quintilis.
14.16
Scr. Brundisi pr. Non. Ian. a. 707 (47).
TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. D.
S. v. b. e. v. etsi eius modi tempora nostra sunt ut nihil habeam quod
aut a te litterarum exspectem aut ipse ad te scribam, tamen nescio quo modo et
ipse vestras litteras exspecto et scribo ad vos, cum habeo qui ferat. Volumnia
debuit in ' te officiosior esse quam fuit, et id ipsum quod fecit potuit
diligentius facere et cautius. quamquam alia sunt quae magis curemus magisque
doleamus quae me ita conficiunt, ut ii voluerunt qui me de mea sententia
detruserunt. cura ut valeas. Pr. non. Ian.
14.17
Scr. Brundisi a. 706 (48) circ. xli K. Ian.
TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. D.
S. v. h. e. v. si quid haberem quod ad te scriberem, facerem id et
pluribus verbis et saepius. nunc quae sint negotia vides ; ego autem quo modo
sim adfectus ex Lepta et Trebatio poteris cognoscere. tu fac ut tuam et Tulliae
valetudinem cures. vale.
14.18
Scr.
Formi ix K. Febr. a. 70 (49).
TVLLIVS TERENTIAE SVAE ET PATER SVAVISSIMAE FILIAE, CICERO MATRI ET SORORI
S. D. P.
Considerandum vobis etiam atque etiam,
animae meae, diligenter puto quid faciatis, Romaene sitis an mecum an aliquo
tuto loco ; id non solum meum consilium est sed etiam vestrum. mihi veniunt in
mentem haec, Romae vos esse tuto posse per Dolabellam, eamque rem posse nobis
adiumento esse, si quae vis aut si quae rapinae fieri coeperint. sed rursus
illud me movet, quod video omnis bonos abesse Roma et eos mulieres suas secum
habere. haec autem regio, in qua ego sum, nostrorum est cum oppidorum tum etiam
praediorum, ut et multum esse mecum et, cum abieritis, commode et in nostris
esse possitis.
[2] Mihi plane non satis constat
adhuc utrum sit melius. vos videte quid aliae faciant isto loco feminae et ne,
cum velitis, exire non liceat. id velim, diligenter etiam atque etiam vobiscum
et cum amicis consideretis. domus ut propugnacula et praesidium habeat
Philotimo dicetis ; et velim tabellarios instituatis certos, ut cotidie aliquas
a vobis litteras accipiam ; maxime autem date operam ut valeatis, si nos vultis
valere. viiii K. Formiis.
14.19
Scr.
Brundisi iv K. Dec. a. 706 (48).
TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. D.
In maximis meis doloribus excruciat me valetudo Tulliae nostrae, de qua nihil
est quod ad te plura scribam ; tibi enim aeque magnae curae esse certo scio.
quod me propius vultis accedere, video ita esse faciendum et iam ante fecissem,
sed me multa impediverunt, quae ne nunc quidem expedita sunt. sed a Pomponio
exspecto litteras ; quas ad me quam primum perferendas cures velim. da operam
ut valeas.
14.20
Scr.
de Venusino K. Oct. a. 707 (47).
TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE.
In Tusculanum nos venturos putamus aut
Nonis aut postridie. ibi ut sint omnia parata (plures enim fortasse nobiscum
erunt et, ut, arbitror, diutius ibi commorabimur) ; labrum si in balineo non est,
ut sit, item cetera quae sunt ad victum et ad valetudinem necessaria. vale. K.
Oct. de Venusino.
14.21
Scr. Brundisi pauli post a. d. iii Non. Iun. a. 707
(47).
TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. D.
S. v. h. e. v. da operam ut convalescas, quod opus erit, ut res
tempusque postulat, provideas atque administres et ad me de omnibus rebus quam
saepissime litteras mittas . vale.
14.22
Scr. Brundisi K. Sept. a. 707 (47).
TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE.
S. v. b. e. v. nos cotidie tabellarios
nostros exspectamus. qui si venerint, fortasse erimus certiores quid nobis
faciendum sit, faciemusque te statim certiorem. valetudinem tuam cura
diligenter. vale. K. Septemb.
14.23
Scr. Brundisi prid. Id. Sext. a. 707 (47).
TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. D.
S. v. b. e. v. redditae mihi tandem
sunt a Caesare litterae satis liberales, et ipse opinione celerius venturus
esse dicitur. cui utrum obviam procedam an hic eum exspectem cum constituero,
faciam te certiorem. tabellarios mihi velim quam primum remittas. valetudinem
tuam cura diligenter. vale. D. pr. Id. Sext.
14.24
Scr. Brundisi iii Id. Sext. a. 707 (47). 15
TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. D.
S. v. b. e. v. nos neque de Caesaris
adventu neque de litteris, quas Philotimus habere dicitur, quicquam adhuc certi
habemus. si quid erit certi, faciam te statim certiorem. valetudinem tuam fac
ut cures. vale. iii Idus Sextilis.
15.3
Scr. hi castris ad Iconium iii K. Sept. ant paulo post
a. 703 (51).
M. CICERO S. D. M. CATONI
Cum ad me legati missi ab Antiocho Commageno venissent in castra ad
Iconium a. d. iii AS Sept. iique mihi nuntiassent regis Parthorum filium,
quocum esset nupta regis Armeniorum soror, a d Euphratem cum maximis Parthorum
copiis multarumque praeterea gentium magna manu venisse Euphratemque iam
transire coepisse dicique Armenium regem in Cappadociam impetum esse facturum,
putavi pro nostra necessitudine me hoc ad te scribere oportere.
[2] Publice propter duas causas nihil scripsi, quod et ipsum
Commagenum legati dicebant ad senatum statim nuntios litterasque misisse et
existimabam M. Bibulum procos., qui circiter Idus Sext. ab Epheso in Syriam
navibus profectus erat, quod secundos ventos habuisset, iam in provinciam suam
pervenisse ; cuius litteris omnia certiora perlatum iri ad senatum putabam.
mihi, ut in eius modi re tantoque bello, maximae curae est ut, quae copiis et
opibus tenere vix possumus, ea mansuetudine et continentia nostra, sociorum
fidelitate teneamus. tu velim, ut consuesti, nos absentis diligas et defendas.
15.7
Scr. in itinere per Lycaoniam inter K. Sept et xi K.
Oct. 5 a. 703 (51).
M. CICERO PROCOS. S. N. C.
MARCELLO COS. DESIG.
Maxima sum laetitia adfectus, cum
audivi consulem te factum esse, eumque honorem tibi deos fortunare volo atque a
te pro tua parentisque tui dignitate administrari. nam cum te semper amavi
dilexique, tum mei amantissimum cognovi in omni varietate rerum mearum, tum
patris tui pluribus beneficiis vel defensus tristibus temporibus vel ornatus
secundis et sum totus vester et esse debeo, cum praesertim matris tuae,
gravissimae atque optimae feminae, maiora erga salutem dignitatemque meam
studia quam erant a muliere postulanda perspexerim. quapropter a te peto in
maiorem modum ut me absentem diligas atque defendas.
15.8
Scr. eodem loco et temp. quo ep. vii.
M. CICERO PROCOS. S. D. C. MARCELLO
CONLEGAE.
Marcellum tuum cos. factum teque ea
laetitia adfectum esse, quam maxime optasti, mirandum in modum gaudeo, idque
cum ipsius causa, tum quod te omnibus secundissimis rebus dignissimum iudico,
cuius erga me singularem benevolentiam vel in labore meo vel in honore
perspexi, totam denique domum vestram vel salutis vel dignitatis meae
studiosissimam cupidissimamque cognovi. qua re gratum mihi feceris, si uxori
tuae Iuniae, gravissimae atque optimae feminae, meis verbis eris gratulatus. A
te, id quod consuesti, peto me absentem diligas atque defendas.
15.11
Scr. eodem loco et temp. quo ep. vi.
M. CICERO IMP. S. D. C.
MARCELLO COS.
Quantae curae tibi meus honos fuerit et
quam idem exstiteris consul in me ornando et amplificando qui fueras semper cum
parentibus tuis et cum tota domo, etsi res ipsa loquebatur, cognovi tamen ex
meorum omnium litteris. itaque nihil est tantum, quod ego non tua causa debeam
facturusque sim cum studiose ac libenter.
[2] nam magni interest cui
debeas, debere autem nemini malui quam tibi cui me cum studia communia,
beneficia paterna tuaque iam ante coniunxerant, tum accedit mea quidem
sententia maximum vinculum, quod ita rem p. geris atque gessisti, qua mihi
carius nihil est, ut, quantum tibi omnes boni o debeant, quo minus tantundem
ego unus debeam non recusem. quam ob rem tibi velim ii sint exitus, quos
mereris et quos fore confido. ego, si me navigatio non morabitur, quae
incurrebat in ipsos etesias, propediem te, ut spero, videbo.
15.12
Scr. eodem loco et temp. quo ep. vii, viii ix.
M. CICERO PROCOS. S. D. L.
PAVLLO COS. DESIG.
Etsi mihi numquam fuit dubium quin te
populus R. pro tuis summis in rem p. meritis et pro amplissima familiae
dignitate summo studio cunctis suffragiis consulem facturus esset, tamen
incredibili laetitia sum adfectus, cum id mihi nuntiatum est, eumque honorem
tibi deos fortunare volo a teque ex tua maiorumque tuorum dignitate
administrari.
[2] Atque utinam praesens illum
diem mihi optatissimum videre potuissem proque tuis amplissimis erga me studiis
atque beneficiis tibi operam meam studiumque navare! quam mihi facultatem
quoniam hic nec opinatus et improvisus provinciae casus eripuit, tamen ut te
consulem rem p. pro tua dignitate gerentem videre possim, magno opere a te peto
ut operam des efficiasque ne quid mihi fiat iniuriae neve quid temporis ad meum
annuum munus accedat. quod si feceris, magnus ad tua pristina erga me studia
cumulus accedet.
16.2
Scr. Alyziae Non. Nov. a. 704 (50).
TVLLIVS TIRONI SVO S.
Non queo ad te nec libet scribere quo animo sim adfectus ; tantum scribo
et tibi et mihi maximae voluptati fore, si te firmum quam primum videro. Tertio
die abs te ad Alyziam accesseramus (is locus est citra Leucadem stadia cxx);
Leucade aut te ipsum aut tuas litteras a Marione putabam me accepturum. quantum
me diligis, is tantum fac ut valeas, vel quantum te a me scis diligi. non. Nov.
Alyzia.
16.3
Scr. Alyziae a. d. viii Id. Nov. a. 704 (50).
TVLLIVS ET CICERO TIRONI SVO S. D. ET Q. PATER ET FILIVS.
Nos apud Alyziam, ex quo loco tibi litteras ante dederamus, unum diem
commorati sumus, quod Quintus nos consecutus non erat. is dies fuit non. Nov. Inde ante lucem proficiscentes
ante diem viii Idus Nov. has litteras dedimus. tu si nos omnis amas et
praecipue me, magistrum tuum, confirma te.
[2] Ego valde suspenso animo
exspecto primum te scilicet, deinde Marionem cum tuis litteris. omnes cupimus,
ego in primis, quam primum te videre sed, mi Tiro, valentem. qua re nihil
properaris ; satis cito te videro, si valebis. utilitatibus tuis possum carere
; te valere tua causa primum volo, tum mea, mi Tiro. vale.
16.5
Scr. Leucade vii Id. Nov. a. 704 (50).
TVLLIVS ET CICERO ET Q. Q.
TIRONI HVMANISSIMO ET OPTIMO S. P. D.
Vide quanta sit in te suavitas. duas
horas Thyrrei fuimus. Xenomenes hospes tam te diligit quam si vixerit tecum. is
omnia pollicitus est quae tibi essent opus ; facturum puto. mihi placebat, si
firmior esses, ut te Leucadem deportaret, ut ibi te plane confirmares. videbis
quid Curio, quid Lysoni, quid medico placeat. volebam ad te Marionem remittere
quem, cum meliuscule tibi esset, ad me mitteres ; sed cogitavi unas litteras
Marionem adferre posse, me autem crebras exspectare.
[2] Poteris igitur et facies, si
me diligis, ut cotidie sit Acastus in portu. multi erunt quibus recte litteras
dare possis, qui ad me libenter perferant ; equidem Patras euntem neminem
praetermittam. ego omnem spem tui diligenter curandi in Curio habeo. nihil
potest illo fieri humanius, nihil nostri amantius. ei te totum trade. malo te
paulo post valentem quam statim imbecillum videre. cura igitur nihil aliud nisi
ut valeas ; cetera ego curabo. etiam atque etiam vale. Leucade so
proficiscens vii Id. Nov.
16.6
Scr. Acti vii Id. Nov. a. 704 (50).
TVLLIVS ET CICERO ET Q. Q.
TIRONI S. P. D.
Tertiam ad te hanc epistulam scripsi
eodem die magis instituti mei tenendi causa, quia nactus eram cui darem, quam
quo haberem quid scriberem. igitur illa : quantum me diligis, tantum adhibe in
te diligentiae ; ad tua innumerabilia in me officia adde hoc, quod mihi erit
gratissimum omnium cum valetudinis rationem, ut spero, habueris, habeto etiam
navigationis ;
[2] In Italiam euntibus omnibus
ad me litteras dabis, ut ego euntem Patras neminem praetermitto ; cura, cura
te, mi Tiro. quoniam non contigit ut simul navigares, nihil est quod festines
nec quicquam cures nisi ut valeas. etiam atque etiam vale. viI Idus Nov. Actio
vesperi.
16.7
Scr.
Corcyrae xv K. Dec. a. 704 (50).
TVLLIVS ET CICERO S. D. TIRONI SVO.
Septimum iam diem Corcyrae tenebamur,
Quintus autem pater et filius Buthroti. solliciti eramus de tua valetudine
mirum in modum nec mirabamur nihil a te litterarum ; iis enim ventis istim
navigatur, qui si essent, nos Corcyrae non sederemus. cura igitur te et
confirma et, cum commode et per valetudinem et per anni tempus navigare
poteris, ad nos amantissimos tui veni. nemo nos amat qui te non diligat ; carus
omnibus exspectatusque venies. cura ut valeas. etiam atque etiam, Tiro noster,
vale. xv K. Dec. Corcyra.
16.10
Scr.
Cumano xv K. Mai a. 701 (53).
TVLLIVS TIRONI S.
Ego vero cupio te ad me venire, sed viam timeo. gravissime aegrotasti,
inedia et purgationibus et vi ipsius morbi consumptus es ; graves solent
offensiones esse ex gravibus morbis si quae culpa commissa est ; iam ad id
biduum, quod fueris in via, dum in Cumanum venis, accedent continuo ad reditum
dies quinque. ego in Formiano a. d. III K. esse volo. ibi te ut firmum
offendam, mi Tiro, effice.
[2] Litterulae meae sive nostrae
tui desiderio oblanguerunt, hac tamen epistula, quam Acastus attulit, oculos
paulum sustulerunt. Pompeius erat apud me, cum haec scribebam, hilare et
libenter. ei cupienti audire nostra dixi sine te omnia mea muta esse. tu Musis
nostris para ut operas reddas. nostra ad diem dictam fient; docui enim te fides
e)/tumon quod haberet. fac plane ut valeas. nos adsumus. vale. xiiii K. Mai.
16.13
Scr. in Cumano iv Id. Apr. a. 701 (55).
TVLLIVS TIRONI S.
Omnia a te data mihi putabo, si te
valentem videro. summa cura exspectabam adventum Menandri, quem ad te miseram.
cura, si me diligis, ut valeas et, cum te bene confirmaris, ad nos venias.
vale. iiii Id. Apr.
16.14
Scr. in Cumano iii Id. Apr. a. 701(53).
TVLLIVS TIRONI S.
Andricus postridie ad me venit quam exspectaram ; itaque habui noctem
plenam timoris ac miseriae. tuis litteris nihilo sum factus certior quo modo te
haberes, sed tamen sum recreatus. ego omni delectatione litterisque omnibus
careo, quas ante quam te videro attingere non possum.
[2] Medico, mercedis quantum
poscet, promitti iubeto. id scripsi ad Ummium. audio te animo angi et medicum
dicere ex eo te laborare. si me diligis, excita ex somno tuas litteras
humanitatemque, propter quam mihi es carissimus. nunc opus est te animo valere,
ut corpore possis. id cum tua tum mea causa facias a te peto. Acastum retine,
quo commodius tibi ministretur. conserva te mihi. dies promissorum adest, quem
etiam repraesentabo, si adveneris. etiam atque etiam vale. iii Idus h. vi.
16.15
Scr. in Citniano pr. Id. Apr. a. 701 (53).
TVLLIVS TIRONI S.
Aegypta ad me venit pr. Idus Apr. is
etsi mihi nuntiavit te plane febri carere et belle habere, tamen, quod negavit
te potuisse ad me scribere, curam mi attulit, et eo magis, quod Hermia, quem
eodem die venire oportuerat, non venerat. incredibili sum sollicitudine de tua
valetudine ; qua si me liberaris, ego te omni cura liberabo. plura scriberem,
si iam putarem libenter te legere posse. ingenium tuum, quod ego maximi facio,
confer ad te mihi tibique conservandum ; cura te etiam atque etiam diligenter.
vale.
[2] Scripta iam epistula Hermia
venit. accepi tuam epistulam vacillantibus litterulis, nec mirum tam gravi
morbo. ego ad te Aegyptam misi, quod nec inhumanus est et te visus est mihi
diligere, ut is tecum esset, et cum eo cocum, quo uterere. vale.
16.16
Scr.
in Gallia transalpina ex. m. Maio a. 701 (53).
QVINTVS MARCO FRATRI S.
De Tirone, mi Marce, ita te meumque
Ciceronem et meam Tulliolam tuumque filium videam, ut mihi gratissimum fecisti,
quom eum indignum illa fortuna ac nobis amicum quam servum esse maluisti. mihi
crede, tuis et illius litteris perlectis exsilui gaudio et tibi et ago gratias
et gratulor.
[2] Si enim mihi Stati fidelitas est tantae voluptati, quanti esse
in isto haec eadem bona debent additis litteris, [et] sermonibus humanitate,
quae sunt his ipsis commodis potiora! amo te omnibus equidem de maximis causis,
verum etiam propter hanc vel quod mihi sic ut debuisti nuntiasti. te totum in
litteris vidi. Sabini pueris et
promisi omnia et faciam.
16.17
Scr. Asturae iv K. Sext. a. 709 (45).
TVLLIVS TIRONI S.
Video quid agas ; tuas quoque epistulas vis referri in volumina. sed
heus tu, qui kanw/n esse meorum scriptorum soles, unde illud tam a)kuron 'valetudini
fideliter inserviendo'? unde in istum locum 'fideliter' venit? cui verbo
domicilium est proprium in officio, migrationes in alienum multae ; nam et
doctrina et domus et ars et ager etiam. 'fidelis' dici potest, ut sit, quo modo
Theophrasto placet, verecunda tralatio. sed haec coram.
[2] Demetrius venit ad me a quo quidem comitatu afwmi/lhsa satis
scite. tu eum videlicet non potuisti videre. cras aderit ; videbis igitur ; nam
ego hinc perendie mane cogito. valetudo tua me valde sollicitat ; sed inservi
et fac omnia. tum te mecum esse, tum mihi cumulatissime satis facere putato. Cuspio quod operam dedisti mihi gratum
est ; valde enim eius causa volo. vale.
16.18
Scr. Romae inter med. m. Od. a. 707 (47) et Id. Man.
a. 710 (44).
TVLLIVS TIRONI S.
Quid igitur? non sic oportet? equidem censeo si&, addendum etiam
'SVO.' sed, si placet, invidia vitetur, quam quidem ego saepe contempsi. tibi diafo/rhsin
gaudeo profuisse ; si vero etiam Tusculanum, dei boni! quanto mihi illud erit
amabilius! sed si me amas, quod quidem aut facis aut perbelle simulas, quod
tamen in modum procedit, sed, ut ut est, indulge valetudini tuae ; cui quidem
tu adhuc, dum mihi deservis, servisti non satis. ea quid postulet non ignoras, pe/yin
, a)kopi/an , peri/paton su/mmetron , tri=yin , eu)lusi/an koili/aj . fac
bellus revertare ; non modo te sed etiam Tusculanum nostrum plus amem.
Parhedrum excita ut hortum ipse conducat; sic holitorem ipsum commovebis.
[2] Helico nequissimus HS co
dabat nullo aprico horto, nullo emissario, nulla maceria, nulla casa. iste nos
tanta impensa derideat? Calface hominem ut ego Mothonem ; itaque abutor
coronis.
[3] De Crabra quid agatur, etsi
nunc quidem etiam nimium est aquae, tamen velim scire. horologium mittam et
libros, si erit sudum. sed tu nullosne tecum libellos? an pangis aliquid
Sophocleum? fac opus appareat. A. Ligurius, Caesaris familiaris, mortuus est,
bonus homo et nobis amicus. te quando exspectemus fac ut sciam. cura te
diligenter. vale.
16.19
Scr. in Tusculano paulo post in. m. Sext. a. 709 (45).
TVLLIVS TIRONI SVO S.
Exspecto tuas litteras de multis rebus,
te ipsum multo magis. Demetrium redde nostrum et aliud, si quid potest boni. de
Aufidiano nomine nihil te hortor ; scio tibi curae esse ; sed confice. et, si
ob eam rem moraris, accipio causam ; si id te non tenet, advola. Litteras tuas
valde exspecto. vale.
16.20
Scr. eodem loco et tempore quo ep. xviii.
TVLLIVS TIRONI S.
Sollicitat, ita vivam, me tu a, mi
Tiro, valetudo ; sed confido, si diligentiam quam instituisti adhibueris, cito
te firmum fore. Libros compone ; indicem cum Metrodoro libebit, quoniam eius
arbitratu vivendum est. cum holitore, ut videtur. tu potes Kalendis spectare
gladiatores, postridie redire, et ita censeo ; verum ut videbitur. cura te, si
me amas, diligenter. vale.
16.22
Scr.
Asturae vi K. Sext. a. 709 (45).
TVLLIVS TIRONI SVO S.
Spero ex tuis litteris tibi melius
esse, cupio certe. cui quidem rei omni ratione cura ut inservias et cave
suspiceris contra meam voluntatem te facere quod non sis mecum. mecum es, si te
curas. qua re malo te valetudini tuae servire quam meis oculis et auribus. etsi
enim et audio te et video libenter, tamen hoc multo erit, si valebis,
iucundius. ego hic cesso, quia ipse nihil scribo, lego autem libentissime. tu
istic si quid librarii mea manu non intellegent monstrabis. una omnino
interpositio difficilior est, quam ne ipse quidem facile legere soleo, de
quadrimo Catone. de triclinio cura, ut facis. Tertia aderit, modo ne Publius
rogatus sit.
[2] Demetrius iste numquam omnino
Phalereus fuit sed nunc plane Billienus est. itaque te do vicarium tu eum
observabis. etsi--verum tamen de illis nosti cetera. sed tamen si quem cum eo
sermonem habueris scribes ad me, ut mihi nascatur epistulae argumentum et ut
tuas quam longissimas litteras legam. cura, mi Tiro, ut valeas ; hoc gratius
mihi facere nihil potes. vale.
16.25
Scr. Athenis inter med. m. Sept et Oct a. 710 (44).
CICERO F. TIRONI SV0 S.
Etsi iusta et idonea usus es
excusatione intermissionis litterarum tuarum, tamen id ne saepius facias rogo.
nam etsi de re p. rumoribus et nuntiis certior fio et de sua in me voluntate
semper ad me perscribit pater, tamen de quavis minima re scripta a te ad me
epistula semper fuit gratissima. qua re cum in primis tuas desiderem litteras,
noli committere ut excusatione potius expleas officium scribendi quam
assiduitate epistularum. vale. .
Scr.
loco et mense incerto a. 710 (44).
QVINTVS TIRONI SV0 P. S. D.
Verberavi te cogitationis tacito
dumtaxat convicio, quod fasciculus alter ad me iam sine tuis litteris perlatus
est. non potes effugere huius culpae poenam te patrono ; Marcus' est
adhibendus, isque diu et multis lucubrationibus commentata oratione vide ut
probare possit te non peccasse.
[2] Plane te rogo, sic ut olim
matrem nostram facere memini, quae lagonas etiam inanis obsignabat, ne
dicerentur inanes aliquae fuisse quae furtim essent exsiccatae, sic tu etiam si
quod scribas non habebis, scribito tamen, n e furtum cessationis quaesivisse
videaris. valde enim mi semper et vera et dulcia tuis epistulis nuntiantur. ama
nos et vale