CONSPECTUS LATINUS
Praefatium Fitxes de teoria gramatical Graelles de morfologia Llengua, cultura, civilització Exercicis i textos Miscel·lània
Exercicis
Primera i segona declinació Tercera declinació Tercera declinació (II) Quarta i cinquena declinació Comparatius Pronoms Preposicions i circumstancials de lloc Oracions passives Ús del relatiu Oracions de relatiu (II) Participis Concordàncies Interrogatives indirectes Infinitius Adverbials temporals
Textos
De septem regibus... XV Breves Gaecorum Fabulae Bellum Civile I (antologia) Bellum Gallicum III Bellum Gallicum VII (antologia) Caesaris anthologia brevis Caesaris anthologia altera Anecdotae virorum illustrium Sallusti duo brevissima Martialis duodecim brevissima Ciceronis epistulae brevissimae Ciceró, fragments de discursos Ciceró, cartes breus Ad familiares Tria Catulli Severus Episcopus Aulus Gellius. Fragments
Interrogatiuae subordinatae Exercicis Interrogatives indirectes

1. Thales cum interrogaretur quid sibi omnium uetustissimum uideretur: “Dii, inquit,

        quod numquam esse coeperunt”

2. Cognosces quis sim?

3. Conuocatis legatis, Caesar, quae fieri uellet ostendit

4. Hi qui in insula erant, mirabantur classem regiam, interrogabant ab illis qui cum

        Alexandro uenerant, qui essent, quid uenissent

5. Mater nesciebat unde uenisset filia

6. Vbi isti sint et quam longe absint necio

7. Non intellego quale id sit

8. Dic mihi quota hora sit

9. Alexander, quaerentibus his cui relinqueret regnum, respondit ei qui esset optimus

10. Dux ab captiuis quaesiuit quae ciuitates quantaeque in armis essent et qui in bello

        possent

11. Ad quos scribam nescio, nisi ad eos qui ad me scribunt

12. Centurio cognoscere uult ubi barbari constiterint

13. Custodes me rogauerunt quare consulem uisitare uellem

14. Quot equites captis sint, incertum est

15. Cognoscere uolui quare senex catenis uinctus esset

16. Incerti sumus quare ciues ad templum progrediantur

17. Puella hominem rogauit quot pisces cepisset

18. Magister scire uult quis fenestram fregerit

19. Legatus cognouit ubi hostes castra posuissent, quot milites in castris essent, quis

        militibus praeesset

20. Dominus incertus erat quo fugisset seruus, cur abesset coquus, quot denarii ablati

        essent

21. In animo uoluebam quid mater dictura esset

22. Senex nesciebat quis templum aedificauisset

23. Quis sim scies ex eo quem ad te misi

24. Ratio docet quid faciendum sit

25. Nescis quis heri uenerit. Nesciebas quis heri uenisset. Nescis quis hodie uenturus

        sit

26. Antiqui nesciebant unde Nilus exiret

27. De Pompeio quaesiuit quid de religione sentiret

28. Haruspices cognoscent num omina bona sint

29. Cognoscere conabar num femina maritum occidisset

30. Me rogauerunt num satis pecuniae haberem

31. Quaesiuit num filius uenisset

32. Epaminondas quaesiuit num saluus esset clipeus

33. Quaesiuit si cum Romanis militare liceret

34. Paludem si nostri transirent, hostes exspectabant

35. Certabant utrum urbem Romam Remonamne uocarent

36. Vtrum custos esset an carnifex, nemo sciebat

37. Incerti erant utrum dux uiueret necne

38. Nescio utrum ualeas an aeger sis

39. Nescio ualeasne an aeger sis

40. Nescio utrum homo felix sit an miser

41. Nescio utrum sapiens beatus esset necne

42. Quaeritur sintne dii necne

43. Incertum est utrum Themistocles morbo oppressus sit an mortem sibi consciuerit

44. Rana rugosam inflauit pellem et natos suos interrogauit an boue esset latior