EXERCICIS DE COMPARATIUS I SUPERLATIUS
1. Filius meus tam fortis est quam leo
2. Nihil est tam periculosum quam mare
3. Constat neminem ducem maiorem Hannibale fuisse
4 Crassus inter reges opulentissimus ad tormenta manibus uinctis post tergum ductus est
5. Romae plurima aedificia pulcherrima erant
6. Dolor animi grauior est quam corporis dolor
7. Semper melior est certa pax quam sperata uictoria
8. Consilia minus utilia sunt quam exempla
9. Nihil est pueris dulcius libertate
10. Hannibal fuit inter duces clarissimus
11.Vtinam omnes prudentiores uerbis essemus!
12. Ferrum durius et utilius est auro; aurum pretiosius argento
13. Vinum uetus dulcius est quam nouum
14. Meliores prudentioresque homines tempus faciet
15. Vilius argentum est auro, uirtutibus aurum
16. Neminem prudentiorem uidi quam frater tuus
17. Malo quam bene olere nihil olere
18. Tu es altior quam ego, sed non doctior
19. Nemo beatior est sapiente
20. Nemo Romanorum fuit eloquentior Cicerone
21. Verba currunt; at manus notarii est uelocior quam uerba
22. Orator dixit magis eloquenter quam sapienter
23. Nulla in amicitiis pestis est maior quam adulatio
24. Paucis carior fides quam pecunia est
25. Multae aues in regiones calidiores hiemant
26. Sonus est uelox, lux uelocior, mens uelocissima
27. Tu eruditior es quam Piso, prudentior quam Cotta
28. Magis antiqua est uita hominum rustica quam urbana
29. Nihil est incertius uulgo, nihil obscurius uoluntate hominum
30. Tua consilia luce clariora mihi sunt
31. Facilius fuit oppidum capere quam hostium fugam continere
32. Nullum malum acerbius est quam bellum
33. Lingua hominum uita beatior est quam ferarum uita
34. Nihil est uirtute pulchior
35. Nihil est ueritatis luce gratius
36. Vir uerba clariora dicere non poterat
37. Virum te doctiorem inuenire non potero
38. Non est iustum facere maiora quam illa quae facere possumus
39. Nihil est tam contrarium rationi quam fortuna
40. Melius est amare quam pugnare
41. Nihil melius tibi dare possum quam rosas
42. Romani milites fortiores erant Graeciis
43. Tibi dicere non poteramus uerba utiliora
44. Nihil est tam bonum quam consilia amicis dare posse
45. Vir fortior erat quam mulier
46. Serui turres altiores quam pontem construunt
47. Regis seruae generosiores quam mulieres diuites erant
48. Ferrum fortius est quam saxum
49. Aestate dies longiores sunt quam noctes, hieme autem noctes longiores sunt diebus
50. Felicioes sunt saepe paupere locuploetibus
51. Melius est hominibus egregie mori quam impudenter uiuere
52. Tauros putamus fortiores formicis
53. Caesar exercitum ducebat magis strenuum quam Pompei
54. Ex ore Nestoris fluebat oratio melle dulcior
55. Tam sum serruus quam tu, etsi ego domi liber fui
56. Tam deest auaro quod habet quam quod non habet
57. Nulla deformior species est ciuitatis quam illa in qua opulentissimi optimi putantur
58. Alexandro fuit gloriae laudisque iusto maior cupido
59. Vtilius ac melius est frui pace quam bello uexari
60. Ferrum magis necessarium est quam aurum: huius autem cupidiores sunt homines
quam illius
61. Inter plurima maximaque hominum uitia nullum est frequentius quam ingrati
animi
62. Cicero clarissimus suae aetatis orator esse uoluit
63. Inter duos homines bonos non melior est qui locupletior
64. Nihil tam pronum ad simultates, quam aemulatio est
65. Lesbia mihi uita mea multo est carior
66. Nulla tam firma moles est, quam non excidant undae
67. Nemo est tam stultus qui non intellegat nihil agri cultura esse melius, nihil dulcius
68. Nemo umquam neque poeta neque orator fuit, qui quemquam meliorem quam se
arbitraretur
69. Porcillus in Caesarem, hostes equitatu persequentem, incidit. Quae res quidem
Caesari non minorem quam ipsa uictoria uoluptatem attulut
70. Multa audire facilius est quam multa discere
71. Numa Pompilius rex creatus est, qui bellum nullum gessit, sed non minus quam
Romulus ciuitati profuit
72. Insignis eorum est error qui malunt quae nesciunt docere quam discere quae
ignorant
73. Principio quid esse potest uita ipsa uel dulcius, uel pretiosius?
74. Exercitatione corpora nostra fiunt robustiora
75. Haec puella multo callidior omnibus sororibus est