Petit Gemellus nuptias Maronillae
et cupit et instat et precatur et donat.
Adeone pulchra est? Immo foedius nil est.
Quid ergo in illa petitur et placet? Tussit.
Non amo te, Sabidi, nec possum dicere quare:
hoc tantum possum dicere, non amo te.
Nuper erat medicus, nunc est vespillo Diaulus:
quod vespillo facit, fecerat et medicus.
Carmina Paulus emit, recitat sua carmina Paulus.
nam quod emas possis iure vocare tuum.
Versiculos in me narratur scribere Cinna.
Non scribit, cuius carmina nemo legit.
Thaïs habet nigros, niveos Laecania dentes.
quae ratio est? emptos haec habet, illa suos.
Laudat, amat, cantat nostros mea Roma libellos,
meque sinus omnes, me manus omnis habet.
Ecce rubet quidam, pallet, stupet, oscitat, odit.
hoc volo: nunc nobis carmina nostra placent.
Cur non mitto meos tibi, Pontiliane, libellos?
Ne mihi tu mittas, Pontiliane, tuos.
Miraris veteres, Vacerra, solos
nec laudas nisi mortuos poetas.
Ignoscas petimus, Vacerra: tanti
non est, ut placeam tibi, perire.
Nubere Paula cupit nobis, ego ducere Paulam
nolo: anus est. Vellem, si magis esset anus.
Difficilis facilis, iucundus acerbus es idem:
nec tecum possum vivere nec sine te.
Heredem tibi me, Catulle, dicis.
non credam, nisi legero, Catulle.
Ne laudet dignos, laudat Callistratus omnes.
cui malus est nemo, quis bonus esse potest?
* * *