L'historiador G. Sal.lusti Crisp fa un retrat idíl.lic del passat de Roma i de l'honradesa dels seus habitants.
Igitur domi militiaeque boni mores colebantur, concordia maxima, minima avaritia erat, ius
bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat. Iurgia, discordias, sumultates cum
hostibus exercebant, cives cum civibus de virtutibus certabant. In suppliciis deorum magnifici,
domi parci, in amicos fideles erant. Duabus his artibus, audacia in bello et (ubi pax evenerat)
aequitate, seque remque publicam curabant. (Catil. IX)
Aquí, en canvi, presenta a L. Sergi Catilina com a compedi de malícies i perversitats.
Lucius Sergius Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio
malo pravoque. Huic ab adulescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuere
(= fuerunt) ibique iuventutem suam exercuit. Corpus patiens inediae, algoris, vigiliae supra quam
cuiquam credibile est. Animus audax, subdolus, varius, cuius re libet (= de qualsevol cosa)
simulator ac dissimulator, alieni adpetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus, satis eloquentiae,
sapientia parum.Vastus animus inmoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc post
dominationem L. Syllae libido maxima invaderat rei publicae capiendae...(V)