ANECDOTAE VIRORUM ILLUSTRIUM
ANECDOTAE VIRORUM
ILLUSTRIUM
Thales
1.Thales, interrogatus an facta hominum deos
laterent, respondit, ne cogitata quidem.
Solon
2. Solon, qui Atheniensibus leges scripsit,
dicebat neminem, dum viveret, beatum haberi posse, quod omnes ad ultimum usque
diem ancipiti fortunae obnoxii essent.
Pythagoras
3. Pythagorae philosophi tanta fuit apud
discipulos suos auctoritas, ut, quae ab eo audivissent, ea in dubitationem adducere
non auderent. Rogati autem, ut causam redderent eorum,
quae dixissent, respondebant Ipsum dixisse. Ipse autem
erat Pythagoras.
Bias
4.
Bias, unus ex septem Sapientibus, cum patriam Prienen ab hostibus expugnatam
et eversam fugeret, interrogatus cur nihil ex bonis suis secum ferret; ego vero,
respondit, bona mea mecum porto omnia.
Democritus
5.
Democritus, cui pater ingentes divitias reliquerat, omne fere patrimonium suum
civibus donavit, ne domesticarum rerum cura philosophiae studio avocaretur.
Crates
6.
Etiam Crates Thebanus bona sua inter Thebanos divisit, nihil sibi servans praeter
peram et baculum: Haec enim Cynicorum instrumenta erant. A quo consilio cum
amici et propinqui eum avocare studerent, eos correpto baculo fugavit, nihil
pulchrius esse arbitratus, quam ab omnibus curis vacuum uni philosophiae operam
dare.
Anaxagoras
7.
Anaxagoras cum a longinqua peregrinatione, scientiae augendae causa suscepta,
in patriam rediisset, agrosque suos neglectos et desertos videret, non essem,
inquit, salvus, nisi ista periissent.
Carneades
8.
Carneades usque ad extremam senectam numquam cessavit a philosophiae studio.
Saepe ei accidit, ut, cum cibi capiendi causa accubuisset, cogitationibus inhaerens,
manum ad cibos appositos porrigere oblivisceretur.
Carneades
9.
Idem adversus Zenonem Stoicum scripturus, caput helleboro purgabat, ne corrupti
humores sollertiam et, acumen mentis impedirent.
Anaxagoras
10.
Anaxagoras, philosophus, morte filii audita, vultu nihil immutato dixit: Sciebam
me mortalem genuisse.
Archytas Tarentinus
11.
Archytas Tarentinus, cum ab itinere reversus, agros suos villici socordia neglectos
videret, graviter te castigarem, inquit, nisi iratus essem.
Plato
12.
Plato quoque cum in servum vehementius exarsisset, veritus ne vindictae modum
excederet, Speusippo adstanti mandavit, ut de illius poena statueret.
Plato
13.
Idem, discendi cupiditate ductus, Aegyptum peragravit et a sacerdotibus illius
regionis geometriam et astronomiam didicit. Idem in Italiam trajecit, ut ubi
Pythagorae philosophiam et instituta disceret.
Socrates et Protagoras
14. Athenienses Socratem damnaverunt, quod novos deos introducere videbatur.
Protagoram quoque philosophum qui ausus fuerat scribere, se ignorare, an dii essent, Athenienses ex urbe pepulerunt.
Socrates
15. Xanthippe, Socratis uxor, morosa admodum fuisse fertur. Quam ejus
indolem. cum perspexisset Alcibiades, Socratem interrogavit, quid esset, quod
mulierem tam acerbam et jurgiosam non exigeret domo. Tum ille, quoniam, inquit, dum illam domi perpetior, insuesco
ut ceterorum quoque foris per petulantiam et injurias facilius feram.
Xenocrates
16. Xenocrates philosophus cum maledicorum quorundam sermoni interesset,
neque quidquam ipse loqueretur, interrogatus, cur
solus taceret,
respondit: quia dixisse me aliquando poenituit tacuisse
nunquam.
Hegesias
17. Hegesias Philosophus in disputationibus suis mala et cruciatus vitae
tam vividis coloribus repraesentabat, ut multi qui eum audiverant, sponte se
occiderent. Quare a Ptolemaeo rege ulterius his de rebus disserere est prohibitus.
Gorgias
18. Gorgiae Leontino qui eloquentia et eruditione
omnes suae aetatis homines superare existimabatur, universa Graecia in templo
Apollinis Delphici statuam auream collocavit.
Gorgias
19.
Idem cum annum centesimum septimum ageret, interrogatus, quapropter tam diu vellet in vita remanere? respondit: quia nihil habeo, quod senectutem meam accusem.
Socrates, Euripides, Demosthenes
20. Illustrissimi saepe viri humili loco
nati fuerunt. Socrates, quem oraculum Apollinis sapientissimum omnium hominum
judicavit, obstetricis filius fuit. Euripides, poeta, tragicus, matrem habuit,
quae olera venditabat; et Demosthenes, oratoris eloquentissimi, patrem cultellos
vendidisse narrant.
Homerus
21. Homerus, princeps poetarum Graecorum,
dolore absumtus esse creditur, quod quaestionem a piscatoribus ipsi propositam
solvere non posset.
Simonides
22. Simonides, poeta praestantissimus, gloriatur in quodam poemate, se
octoginta annos natum in certamen musicum descendisse, et victoriam inde retulisse.
Idem aliquamdiu vixit apud Hipparchum, Pisistrati filium, Athenarum tyrannum.
Inde Syracusas se contulit ad Hieronem regem, cum quo familiariter vixisse dicitur.
Primus carmina statuto pretio scripsit; quare eum Musam venalem reddidisse dicunt.
Aeschylus
23.
Cum Aeschylus Atheniensis, qui parens tragoediae dicitur, in Sicilia versaretur,
ibique in loco aprico sederet, aquila testudinem glabro eius capiti immisit,
quod pro saxo habuit. Quo ictu ille exstinctus est.
Euripides
24. Euripides, qui et ipse magnum inter poetas tragicos nomen habet, a
coena domum rediens a canibus laceratus est.
Euripides
25.
Athenienses quondam ab Euripide postulabant, ut ex tragoedia sententiam quandam
tolleret. Ille autem in scenam regressus dixit: se fabulas componere solere, ut populum doceret, non
ut a populo disceret.
Philippides
26. Philippides, comoediarum scriptor, cum in poetarum certamine praeter
spem vicisset, et illa victoria impense gauderet, eo ipso gaudio repente exstinctus
est.
Pindarus
27.
Pindarus, poeta Thebanus, Apollini gratissimus fuisse dicitur. Quare saepe a
sacerdotibus in templum Delphicum ad coenam vocabatur, parsque ei tribuebatur
donorum, quae sacrificantes deo obtulerant. Ferunt etiam Pana Pindari hymnis
tantopere fuisse laetatum, ut eos in montibus et silvis caneret. Cum Alexander,
rex Macedoniae, Thebas diriperet, unius Pindari domo et familiae pepercit.
Diogenes Cynicus
28.
Diogenes Cynicus Myndum profectus, cum videret magnificas portas et urbem exiguam,
Myndios monuit, ut portas clauderent, ne urbs egrederetur.
Demosthenes
29.
Demosthenes, Atheniensis, incredibili studio et labore eo pervenit, ut, cum
multi eum ingenio parum valere existimarent, omnes aetatis suae oratores superaret
eloquentia. Numquam
tamen ex tempore dicebat, neque in concione volebat assurgere, nisi rem, de
qua ageretur, accurate antea meditatus esset. Unde plerique eum timidum esse
existimabant. Sed in hac re Periclis consuetudinem imitabatur, qui non facile
de quaque re dicere, nec existimationem suam fortunae committere solebat.
Pericles
30. Pericles in concionem iturus, cum animo perpenderet, quantum periculi inconsiderate
dicta hominibus afferrent solebat precari a diis, ne quod ipsi verbum imprudenti
excideret, quod reipublicae officere posset.
Minos,Lycurgus
31. Minos Cretensium rex, saepe se in speluncam quandam conferebat, ibique
se cum Jove colloqui legesque ab eo accipere dicebat. Etiam
Lycurgus Lacedaemoniis persuasit, se leges suas ab Apolline didicisse.
Lycurgus
32.
Cum Lycurgus, Lacedaemoniorum legislator, Delphis in templum Apollinis intrasset,
ut a deo oraculum peteret, Pythia eum his verbis allocuta est: nescio, utrum
eus an homo appellandus sis; sed deus potius videris esse
Leonidas
33. Leonidas, rex Lacedaemoniorum, cum Persae
dicerentur sagittarum multitudine solem obscuraturi, respondisse fertur: melius
itaque in umbra pugnabimus.
Cyrus
34. Cyrus omnium suorum militum nomina memoria
te nebat. Mithridates autem, rex Ponti, duarum et viginti gentium, quae sub
regno ejus erant linguas ita didicerat, ut cum omnibus, quibus imperabat, sine
interprete loqui posset.
Themistocles
35. Themistocles interroganti, utrum Achilles
esse mallet, an Homerus, respondit: Tu vero mallesne te in Olympico certamine
victorem renuntiari, an praeco esse, qui victor nomina proclamat?
Epaminondas
36. Epaminondas, Thebanorum imperator, in
bello adversus Lacedaemonios, animos suorum religione excitandos ratus, arma
in templis affixo nocte detraxit persuasitque militibus, cum illa abesse viderent,
deos iter suum sequi, ut ipsis proeliantibus adessent.
Epaminondas
37.
Idem in pugna ad Mantineam graviter vulneratus est. Cum animam recepisset, interrogavit
circumstantes amicos, an clypeus salvus esset? deinde, an hostes fusi essent?
Illi utrumque affirmaverunt. Tum demum hastam e corpore educi jussit. Quo facto
statim exspiravit.
Epaminondas
38.
Epaminondas tanta fuit abstinentia et integritate, ut post plurima bella, quibus
Thebanorum potentiam incredibiliter auxerat, nihil in supellectili haberet praeter
ahenum et veru.
Lysander
39. Lysander, dux Lacedaemoniorum, militem quendam via egressum,
castigabat. Cui dicenti, ad nullius rei rapinam se ab agmine recessisse, respondit:
ne speciem quidem rapturi praebeas volo.
Iphicrates
40. Iphicrates, dux Atheniensium, cum praesidio
teneret Corinthum, et sub adventum hostium ipse vigilias circumiret vigilem,
quem dormientem invenerat hasta transfixit. Quod factum quibusdam ei, ut saevum, exprobrantibus, qualem
inveni, inquit, talem reliqui.
Thrasybulus
41.
Cum quidam Thrasybulo, qui civitatem Atheniensium a tyrannorum dominatione liberavit,
dixisset: quantas tibi gratias Athenae debent! ille respondit: Dii
faciant, ut quantas ipse patriae debeo gratias, tantas ei videar retulisse.
Philippus
42. Philippus, rex Macedonum, monentibus
eum quibusdam, ut Pythiam quendam caveret, fortem militem sed ipsi alienatum,
Quod tres filias, aegre aleret, nec a rege adjuvaretur, dixisse fertur: Quid?
si partem corporis haberem aegre abscinderem potius an curarem? Deinde Pythiam
ad se vocatum, accepta difficultate rei domesticae, pecunia instruxit. Quo facto,
nullum rex militem Pythia fideliorem habuit.
Philippus
43.
Mulier quaedam ab eodem, Philippo cum a convivio temulentus recederet, damnata,
a Philippo; inquit, temulento ad Philippum sobrium provoco.
Philippus
44.Philippus, rex Macedoniae, praedicare
solebat, se oratoribus Atheniensium maximam gratiam habere. Nam conviciis suis, inquit, efficiunt, ut quotidie melior evadam,
dum eos dictis factisque mendacii arguere conor.
Philippus
45. Ejusdem regis epistola fertur scripta
ad Aristotelem philosophum, qua filium sibi satum esse nuntiavit. Erat illa
epistola verbis concepta fere his: Filium mihi genitum esse scito. Quod
equidem this habeo gratiam: non tam quod natus est, quam quod ei contigit nasci
temporibus vitae tuae. Spero enim fore, ut a te educatus et eruditus
dignus evadat et nobis et rebus, quas ipsi relicturi sumus.
Alexander
46.
Alexander, Macedo, Philippi filius, cum puer a praeceptore suo audivisset, innumerabiles
mundos esse, heu me miserum, inquit, qui ne uno quidem adhuc potitus
sum!
Alexander
47. Cum Alexander quondam Macedonum quorundam benevolentiam
largitionibus sibi conciliare conatus esset, Philippus eum his verbis increpuit:
Sperasne eos tibi fideles esse futuros, quos pecunia tibi conciliaveris?
Scito, amorem non auro emi sed virtutibus.
Alexander
48. Alexandro Macedoni, Asia debellata, Corinthii,
per legatos gratulati sunt, regemque civitate sua donaverunt. Quod officii genus
cum Alexander risisset, unus ex legatis, nulli unquam, inquit, civitatem dedimus
alii, quam tibi et Herculi. Quo audito Alexander honorem sibi delatum lubentissime
accepit.
Alexander
49. Cum Alexander Graeciae populis imperasset,
ut divinos ipsi honores decernerent, Lacedaemonii his verbis utebantur: quoniam
Alexander deus esse voluit, esto deus; Laconica brevitate regis notantes vecordiam.
Theodorus
50. Lysimachus, rex Thraciae,
Theodorum Cyrenaeum, virum libertatis amantissimum et regiae dominationi infestum,
cruci affligi jussit. Cui ille, hujusmodi
minis, inquit, purpuratos tuos terreas. Mea quidem nihil interest,
humine an sublime putrescam.
Mausolus
51.
Mausolus, rex Cariae, Aremisiam habuit coniugem. Haec, Mausolo defuncto, ossa cinerembque
mariti contusa et odoribus mixta cum aqua potabat. Exstruxit quoque, ad conservandam ejus memoriam, sepulcrum
illud nobilissimum, ab ejus nomine appellatum, quod inter septem orbis terrarum
miracula numeratur. Quos cum Mausoli
manibus dicaret, certamen instituit, praemiis amplissimis ei propositis, qui
defunctum regem optime laudasset.
Dionysius
52. Dionysius, qui a patre Syracusarum et
paene totius Siciliae tyrannidem acceperat, senex, patria pulsus, Corinthi pueros
litteras docuit.
Mithridates
53. Mithridates, rex Ponti saepe venenum
hauserat, ut sibi a clandestinis caveret insidiis. hinc factum est, ut, cum
a Pompejo superatus mortem sibi consciscere vellet, ne velocissima quidem venena
ei nocerent.
Gyges
54. Cum Gyges, rex Lydiae ditissimus, oraculum
Apollinis interrogaret, an quisquam mortalium se esset felicior, deus
Aglaum quendam Psophidium feliciorem praedicavit. Is autem erat Arcadum pauperrimus, parvuli agelli possessor,
cujus terminos, quamvis senex, nunquam excesserat, fructibus et voluptatibus
angusti ruris contentus.
Pyrrhus
55. Pyrrhus, rex Epiri, cum in Italia esset,
audivit, Tarentinos quosdam iuvenes in convivio parum honorifice de se locutos
esse. Eos igitur ad se arcessitos percunctatus
est, an dixissent ea, quae ad aures suas pervenissent. Tum unus ex his, nisi,
inquit, vinum nobis defecisset, multo etiam plura et graviora in te locuturi
eramus. Haec criminis excusatio iram regis in risum
convertit.
Marsyas
56. Marsyas, frater Antigoni,
regis Macedoniae, cum causam haberet cum privato quodam, fratrem rogavit, ut
de ea domi congnosceret. At ille, in foro potius, inquit. Nam si
culpa vacas, innocentia tua ibi melius apparebit; sin damnandus es, nostra justitia.
Anapi et Amphinomi
57. Clara sunt apud Catanenses nomina fratrum
Anapi et Amphinomi, qui patrem et matrem humeris per medios ignes Aetnae portarunt,
eosque cum vitae suae periculo e flammis eripuerunt.
Spartanus
quidam
58. Spartanus quidam
cum rideretur, quod claudus in pugnam iret, at mihi, inquit, pugnare,
non fugere est propositum.
Spartanus quidam
59. Spartanus quidam in magistratus petitione
ab aemulis victus, maximae sibi laetitiae esse, dixit, quod patria sua se meliores
cives haberet.
Spartanus quidam
60. Cum homo quidam, qui diu in uno pede stare didicerat,
Lacedaemonio cuidam dixisset, se non arbitrari,
Lacedaemoniorum quemquam tamdiu idem facere posse, ille respondit:
at anseres te diutius.
Diagoras Rhodius
61. Diagoras Rhodius, cum tres ejus filii
in ludis Olympicis victores renuntiati essent, tanto affectus est gaudio, ut
in ipso stadio, inspectante populo, in filiorum manibus animam redderet.
Scipio Africanus
62. Scipio Africanus nunquam ad negotia publica
accedebat ante quam in templo Iovis precatus esset.
Scipio Africanus
63. Scipio dicere solebat, hosti non solum
dandam essse viam fugiendi, sed etiam muniendam. Similiter Pyrrhus, rex Epiri,
fugienti hosti pertinaciter instandum esse negabat; non solum, ne fortius ex
necessitate resisteret, sed ut postea quoque facilius acie cederet, ratus, victores
fugientibus non usque ad perniciem instaturos esse.
Metellus Pius
64. Metellus Pius, in
Hispania bellum gerens, interrogatus, quid postero die facturus esset? tunicam
meam, inquit, si id eloqui posset, comburerem.
L. Mummius
65. L. Mummius, qui, Corintho capta, totam
Italiam tabulis statuisque exornavit, ex tantis manubiis nihil in suum usum
convertit, ita ut, eo defuncto, non esset unde ejus filia dotem acciperet. Quare
senatus ei ex publico dotem decrevit.
Scipio Africanus
66. Scipio Africanus major Ennii poetae imaginem
in sepulcro gentis Cornelia collocari iussit quod Scipionum res gestas carminibus
suis illustraverat.
M. Cato
67. M. Cato, Catonis Censorii filius, in
acie, cadente equo prolapsus, cum se recollegisset, animadvertissetque gladium
excidisse vagina, rediit in hostem: acceptisque aliquot vulneribus, recuperato
demum gladio ad suos reversus est.
Q. Metellus Macedonicus
68.
Q. Metellus Macedonicus in Hispania quinque cohortes quae hostibus cesserant
testamentum facere iussas, ad locum recuperandum misit; minatus, eos non nisi
post victoriam receptum iri.
Publius Decius
69. Publius Decius consul, cum in bello contra
Latinos Romanorum aciem cedentem videret, capite pro reipublicae salute devoto,
in medium hostium agmen irruit, et magna strage edita plurimis telis obrutus
cecidit. Haec ejus mors Romanorum aciem restituit iisque victoriam paravit.
L. Junius Brutus
70.
L. Junius Brutus, qui Romam a regibus liberavit, filios suos, qui Tarquinium
regem expulsum restituere conati erant, ipse capitis damnavit, eosque virgis
caesos securi percuti jussit.
Q. Marcius Rex
71. Q. Marcius Rex, consul, cum filium unicum,
juvenem summae pietatis et magnae spei, morte amisisset, dolorem suum ita coercuit,
a rogo adolescentis protenus curiam peteret, ibique muneris sui negotia strenue
obiret.
Sulpicius Gallus
72. In bello Romanorum cum Perseo, ultimo
Macedoniae rege, accidit, ut serena nocte subito luna deficeret. Haec res ingentem
apud milites terrorem excitavit, qui exis timabant, hoc omine futuram cladem
portendi. Tum vero Sulpicius Gallus, qui erat in eo exercitu, in concione militum
causam hujus rei tam diserte exposuit ut postero die omnes intrepido animo pugnam
committerent.
L. Siccius Dentatus
73.
L. Siccius Dentatus ob insignem fortitudinem appellatus est Achilles Romanus.
Pugnasse is dicitur viginti proeliis; cicatricem aversam nullam, adversas quinque
et quadraginta tulisse; coronis esse donatus. aureis duodeviginti, obsidionali
una, muralibus tribus, civicis quatuordecim; torquibus tribus et octoginta;
armillis plus centum sexaginta, hastis duodeviginti. Phaleris idem donatus est quinquies viciesque. Triumphavit
cum imperatoribus suis triumphos novem.
Hannibal
74. Hannibalem in Italiam proficiscentem
tria millia Carpetanorum reliquerent. Quorum exemplum ne caeteri quoque barbari
sequerentur, edixit, eos a se esse dimissos, et insuper in fidem ejus rei alios
etiam, quorum fides ipsi suspecta erat, domum remisit.
Hannibal
75. Hannibal cum elephantos compellere non
posset, ut praealtum flumen transirent, neque rates haberet, quibus eos trajiceret,
jussit ferocissimum elephantorum sub aure vulnerari, et eum, qui vulnerasset,
se in flumen conjicere illudque tranare. Tum elephantus exasperatus ad persequendum
doloris sui auctorem tranavit amnem, et reliqui quoque eum secuti sunt.
(E Jakob et Doering excerptum)